Contenuto

Castel del Monte - disegno di V.Baltard del 1836
[Castel del Monte - disegno di V.Baltard del 1836]

Castel del Monte

presso Andria

di mons. Emanuele Merra


Documento XX

Scriptum est Secreto Magistro portulano (1) et Procuratori Apulie devoto suo etc.

Lictere quedam domini patris nostri Jerusalem ed Sicilie Regis Illustris sigillo suo munite fuerunt obtutibus presentate continentie per omnia subsequentis. Karolus Secundus etc.

(si trascrive il mandato di Carlo II del 13 giugno 1294, XII Indizione sopra riportato, indi segue così)

sicut autem nunc datum est nobis intelligi tu super ministratione et exhibitione predictis prepedia ingerens et difficultates opponens predictis fratribus pecuniam pro expensis et ondumentis eorum juxta tenorem prescripturarum licterarum regalium a certo jam preterito tempore exhibere non curastis nec intendis in antea eis satisfacere de eadem quod moleste ferentes ac volentes fratres ipsos effectu dicte provisionis eis facte aliquatenus non carere, tibi firmiter precipimus et expresse ut remotis propediis et difficultatibus omnibus prefatis fratribus tam pro preterito tempore quo per te satisfaciendum est eis quam deinde in antea pecuniam pro expensis et indumentis eorum in prescriptis Regiis licteris denotatam juxta ipsarum licterarum continentiam exhibeas et exolvas mandatis nostris tibi directis de supendendis solucionibus quibuscumque, usque ad mandatum aliud nostrum sequens nec non de tota fiscali pecunia predictorum officiorum tuorum, ad Cameram Regiam penes nos statutam mictenda seu aliis quibuslibet factis vel sub quacumque verborum expressione in antea faciendis nisi plenam et expressam, facerent mentionem executioni presentium non refrantibus quoquo modo.

Datum Neapoli per Dominum B. de Capua etc. die XII Decembris XI Ind. (1297).

(Reg. Ang., fasc. 76, fol. 61 t - G. Del Giudice, La famiglia di re Manfredi, pag. 297, nota I).


[Tratto da: Emanuele Merra, "Castel del Monte - presso Andria", 3ª edizione, Scuola Tip. Istituto Apicella per Sordomuti, Molfetta, 1964, p. 146-147.]


NOTE - (Nell'originale la numerazione è di pagina e non progressiva dell'intero capitolo)

(1) Portulanus, qui portubus maris vel fluminum eoque nomine navibus quæ in statione sunt præsunt. Ducange. —Portolano si disse pure l’esattore della tassa di Portolania.