Contenuto

Castel del Monte - disegno di V.Baltard del 1836
[Castel del Monte - disegno di V.Baltard del 1836]

Castel del Monte

presso Andria

di mons. Emanuele Merra


Documento XXXV

Scriptum est Comiti Atrebatensi etc.

Princeps egregius dominus E. Anglorum Rex inclitus Consanguineus noster carissimus pro liberatione viri nobis domini Henrici de Yspania consanguinei nostri suas precatorias litteras noviter nobis misit set et propterea ad Sedem Apostolicam Rex idem suum misit nuntium specialem.

Cum eidem Regi tam zelo intime caritatis quo nos benigne prosequitur quam consideratione beneficiorum grandium per ipsum nobis in liberatione nostra affluentius collatorum non modicum nos recognoscamus esse obnoxios propter quod eius precibus in hac parte decrevimus annuendum. Magnificentiam vestram requirimus et rogamus. quatenus ad mandatum domini Summi pontificis si de beneplacito ipsius domini nostri processit dictum dominum Henricum mandetis et faciatis a carcere liberari ipsumque abire libere permittatis cum ipsius liberatio votis nostris perveniat valde grata.

Datum Aquis die V Junii III Indictionis (1291), 5 Luglio IV Indizione, Aix.

(Registi Angioini, N. 16, Carolus I, 1272 E, fol. 93 t. - G. Del Giudice, Cod. Dipl. Ang. vol. II, app. I, parte I, pag. 292).


[Tratto da: Emanuele Merra, "Castel del Monte - presso Andria", 3ª edizione, Scuola Tip. Istituto Apicella per Sordomuti, Molfetta, 1964, p. 155.]