Gesta Roberti Wiscardi - sec. XI

Contenuto

Si trascrivono in questa pagina
- i versi iniziali del poema, nei quali si evidenzia che i Normanni vennero in Puglia per recarsi sul Gargano alla grotta dell'Arcangelo, onde adempiere ad un loro voto;
- stralci del secondo e terzo libro dove è citata la città di Andria, evidenziata con sfondo giallo.

(stralcio da ...)

“Gesta Roberti Wiscardi”

di Guillermi Apuliensis (1009-1085)

INCIPIT PROLOGUS GUILLERMI APULIENSIS IN GESTA ROBERTI WISCARDI(a)

 
Gesta ducum veterum veteres cecinere poetae;
Aggrediar vates novus edere gesta novorum:
Dicere fert animus, quo gens Normannica ductu
Venerit Italiam, fuerit quae causa morandi,
 
5    Quosve secuta duces Latii sit adepta triumphum.
Parce tuo vati pro viribus alta canenti,
Clara, Rogere, ducis Roberti dignaque proles(14),
Imperio cuius parere parata voluntas
Me facit audacem: quia vires quas labor artis
 
10    Ingeniumque negat, devotio pura ministrat.
Et patris Urbani(15) reverenda petitio, segnem
Esse vetat; quia plus timeo peccare negando,
Tanti pontificis quam iussa benigna sequendo.

EXPLICIT PROLOGUS.

INCIPIUNT GESTA.    LIBER PRIMUS.

 
Postquam complacuit regi mature potenti
Tempora cum regnis, at Graecis Appula tellus
lam possessa diu non amplius incoleretur:
Gens Normannorum feritate insignis equestri
 
5    Intrat, et expulsis Latio dominatur Achivis.
Hos quando ventus(b), quem lingua soli genialis
Nort vocat(16), advexit boreas regionis ad oras,
A qua digressi fines petiere Latinos,
Et man est apud hos, homo quad perhibetur apud nos;


a 1000?
Amat,
I,17
10    Normanni dicuntur, id est homines boreales.
Horum nonnulli Gargani culmina montis
Conscendere, tibi, Michael archangele, voti
Debita solventes. Ibi quendam conspicientes
More virum Graeco vestitum, nomine Melum,
 
15    Exulis ignotam vestem capitique ligato
Insolitos mitrae mirantur adesse rotatus.
Hunc dum conspiciunt, quis et unde sit ipse, requirunt.
Se Langobardum natu civemque fuisse
Ingenuum Bari; patriis respondit at esse
 
20    Finibus extorrem Graeca feritate coactum.
Exilio cuius dum Galli compaterentur,
Quam facilem reditum, si vos velletis, haberem,
Nos aliquot vestra de gente iuvantibus
, inquit.
Testabatur enim, cito Graecos esse fugandos
 
25    Auxiliis horum, facili comitante labore.
Illi donandum patriae munimine gentis
Hunc celeri(a) spondent, ubi forte redire licebit.
Ad fines igitur postquam rediere paternos,
Coeperunt animos mox sollicitare suorum,
 
30    Italiam secum peterent. Narrator et illis
Appula fertilitas ignaviaque insita genti.
Sola quibus peragi possit via, ferre moventur(b);
Tutor(c) ibi prudens promittitur inveniendus,
Quo duce de Graecis facilis victoria fiat.
(... ... ...)

INCIPIT   SECUNDUS

 
Argirous Latii dimoto finibus hoste,
Vadit Idrontinam multis(c) comitatus ad urbem.
Traditur urbs illi, cives hoc principe gaudent,
Hinc Barum repetens, Gallos permittit abire.
1044?
 
 5    Illi Gaimario vadunt servire Salernum.
Gaimarius princeps, confisus viribus horum,
Hos secum Barum deducit et obsidet illud.
Imperat Argiroo, sibi pareat, urbe relicta
Transeat ad Graecos. Monitis parere monentis
 
10    Abnuit Argirous: confligere non tamen audens
Invalidus pugnae se custodivit in urbe;
Depopulans agros et amoena novalia Bari,
Moenia Gaimarius propriae repedavit ad urbis(73).
Constantinus, eo qui tempore iura regebat


1045–
1046.
15    Imperii, mandat, properet quantocius ad se
Argirous. Iussis favet imperialibus ille.
Aequoris Adriaci transvectus fluctibus, urbem
Appetit imperii(74). Placidus, qui praesidet urbi,
Suscipit aggressum magnis et honoribus illum




1046
20    Promovet. Interea populus, quem rexerat ipse,
Pars comiti Petro(75), pars est sociata Drogoni
Tancredi genito, modico quia vixerat eius
Tempore germanus, vir(a) ferrea dictus habere
Brachia Guilermus(76), cui vivere si licuisset,
 
25    Nemo poeta suas posset depromere laudes;
Tanta fuit probitas animi, tam vivida virtus.
Unfredum totus cum fratre Drogone tremebat
Italiae populus, quamvis tunc temporis esset
Ditior his Petrus consanguinitate propinquus.
 
30     Edidit hic Andrum(77), fabricavit et inde Coretum(78).
Buxilias(79), Barolum(80) maris(b) aedificavit in horis.

Fama super comites alios excreverat huius;
Sed comes Unfredus cum fratre Drogone superbam
Deponunt mentem, quia dum certamen inhire
 
35    His parat, infelix felicia tempora perdens
Vincitur et capitur. Curru fortuna rotato
Tancredi natos sublimes reddere coepit.
       Imperii (...)

INCIPIT TERTIUS

 
............
360  Dux Petro suspectus erat, quia prorsus eunti
Ad fines Siculos vires adhibere negarat.
Dux tamen ablata formidine convocat illum,
Et sibi concessum dicens a fratre Tarentum,
Fraterni repetit ius muneris. Ipse negavit
 
365  Reddere, quae fuerant armis superata paternis.
Hac gravis inter eos oritur dissensio causa;
Ac veniens Andrum, varios ad bella paratus
Coepit inire Petrus; nova praecipit arma parari,
Auget militiam, suffragia poscit ubique,
Amat,
VII,2
370  Quaeque sui iuris, servari tuta laborat(54).
Interea Tranum praeclari nominis urbem
Divitiis, armis et multa gente repletam,
Obsidione parat dux subdere. Petrus ad urbem
Electos bis sex equites agit, ut sibi cives
 
375  Alliceret monitis, confortarentur et eius
Aspectu viso. Qui dum sua verba loquendo
Protrahit in longum, subito Robertus et eius
Diffusus campis apparuit undique miles.
Obsessi cives decies iam quinque diebus
 
380  Convenere Petrum simul intra moenia clausum,
Orant, ut faveat comes urbis deditioni;
Damna quidem nequeunt perferre diutius urbis.
Hoc primo fieri nimio moerore gravatus
Ille negat; tandem lacrimans, cogentibus illis,
[1073]
Febr.2

385  Poscit, cum sociis ut liber abire sinatur;
Sicque duci fieri concessit deditionem.
A duce non patitur(a) discedens urbe videri,
Atque ducem voluit nullatenus ipse videre,
Tam ducis horrendum ducebat cernere vultum.
Febr.7


390  Trani, cuius erat laus clarior, urbe recepta
Se Iuvenacenses dedunt et Buxilienses.
Buxiliæ(56) Petri fuerant, Iuvenacus(57) Amici,
Cui patruus Petri pater extitit(58). Hunc, quia fratri
Contulit auxilium, dux oderat, et quia fines


Amat,
VII,3
395  Dalmaticos sine velle suo templavit adire.
His dux expertis, cupiens sibi subdere Petrum,
Obsidione parat circumvallare Coretum(59).
Petrus, ut hunc audit castrum circumdare castris,
Non audens armis contendere, mœnibus Andri(60)
 
400  Excipitur tutus. Qui dum prodisse ad Andro,
Tranensi prædam deferre profectus ab urbe,
Atque equites essent decies hunc quinque secuti,
Guido quaterdenos equites induxerat urbi.

Ex ducis edicto germanus coniugis eius(61)
 
405  Egreditur(b) subito, diffuso milite campis.
Inde Petrum capiunt, et se prius inficiatum
Præsentare duci vel præsentare(62) coactum.
Imposuit finem ducis hæc captura labori.
Sed tandem fidei iurando iure ligatus
 
410  Solvitur, et recipit quæ perdidit omnia Petrus,
Liber abit, solo Trani privatus honore(c).
Interea (...)
[da "Monumenta Germaniae Historica", Hannoverae, Impensis Bibliopolii Aulici Hahniani, MDCCCLXVI, pagg. 241-242, 253-254, 272-273

NOTE    (sono annotate con lettere, quelle di critica, con numeri, quelle di commento)

[note del PrologoI]
a) ita codex, qui saepissime loco literarunt t, ae, oe, utitur literis c et e
14) Rogerus, Roberti Wiscardi fiiius, ducatum obtinebat inde ab a. 1085. usque ad 1111.
15) Urbanus II. electus 1088. obiit 1099.

[note del Libro I]
b) ventur cod.
16) Non satis bene scio, quid sibi velit Noster, cum ventum Nort appellatum esse dicat. De nominis Nortmannorum derivatione aeque miram proferunt sententiam Gaufredus Malaterra (ap. Mur. V.) I, c. 3: Ex nomine itaque suo terrae nomen indiderunt; north quippe Anglica lingua aquilonaris plaga dicitur, et Amatus (l'ystoire de li Normant ed. Champollion - Figeac Par. 1835) I, 1. laquel gent premérement habitèrent en une ysulle qui se clamoit Nora, et pour ce furent clamez Nor-Mant.
a) celeris c.
b) monentur editt.

[note del libro II]
c) militis c.
a) aspice Leibn .
b) cassibus c .
73) Quae hic narrantur, apud solum Nostrum leguntur. Cui tamen et hoc loco a V. D. di Meo VII, 250. crimini datur, quod rerum ordinem chronologicum non observaverit, cum haec urbis Barensis obsessio iam Septembri mense a. 1042 facta sit (cf. Anonym. Bar. sub an.). Hoc equidem non crediderim et Guilermi verba potius ad ea referenda censeo, quae Lupus Pr. a. 1044 de rebus a Guaimario gestis tradit.
74) sive anno 1045, ut Anonymus Barensis, sive 1046, ut Lupus vult.
75) illi sine dubio, qui Tranum in divisione sortitus fuerat, v. Amat. II, 30. Leo Ost. II, 66. De hac controversia inter principes Normannorum oborta nihil ex caeteris auctoribus constat.
76) Obiit Guilermus comes a. 1046, eique successit frater Drogo, v. Lup. 1046.
77) hodie Andria.
78) Quarata.
79) Bisceglia.
80) Barletta. Cfr. di Meo VII, 267.

[note del libro III]
a) potitur c.
b) agreditur c.
c) ita Leibn. coniecit; hosti editt. et noster codex.
54) Ex Amato VII, 2 scimus, hos motus iam ante captam Panormum exortos esse.
55) V. Anon. Bar. 1073
56) Bisceglie
57) Giovenazzo.
58) Amicum hunc filium Galteri et nepotem Amici senioris qui p. 256. occurrit fuisse præsumere licet. Amicus inclytus comes subscripsit chartæ a. 1090. quam spuriam existimat di Meo VIII, 319. Sed iniuria, uti videtur. Confer quæ dicturi sumus Guillelmo filio Ivonis infra nota 80.
59) Quarata.
60) Andria.
61) ipse Guido, frater Sichelgaitæ.
62) i.e. præsentavere vel coactum.