Trinchera: pergamena 1000

Contenuto

(stralcio dall'originale dell'Universitą di Toronto, digitalizzato da "Scholars Portal Books:" canadese)

“SYLLABUS GRAECARUM MEMBRANARUM”

QUAE PARTIM NEAPOLI IN MAIORI TABULARIO ET PRIMARIA BIBLIOTHECA,
PARTIM IN CASINENSI COENOBIO AC CAVENSI ET IN EPISCOPALI TABULARIO NERITINO
IAMDIU DELITESCENTES ET A DOCTIS FRUSTRA EXPETITAE.
NUNC TANDEM ADNITENTE IMPENSIUS

FRANCISCO TRINCHERA (1810-1874)

NEAPOLITANIS ARCHIVIS PRAEFECTO IN LUCEM PRODEUNT

tratto dall'edizione: Neapoli, J. Cataneo, 1865, pagg.10-12

Membrana XII
1000 – Mense Februario – Indict. XIII [NdR]

Gregorius Protospatharius Imperialis possessionem praediorum in civitate Lesinae prope flumen Lauri, in civitatibus Asculi, Canusii et Minervii, et in agro Tranensi, coenobio Casinensi Confirmat

†Secundum februarii mensis cum tertiadecima indictione. Anni sex milia quingentos octo. Compellatio fecit nobis maurus monachus ex monasterio sancti benedicti de monte casinum juxta Capuanam urbem, dicendum, ut a plures homines et civitates que sunt pertinentiis italie predicto monasterio hereditates habet, et per veteres annos dominavit. his dictus monasterius. et modo tenunt illas plures. homines injuste et per vim unde et per singulos quosque cartulas nobis monstravit.
Quam et direxit de presentiis nostris petrum komis curti. dignitati nostre. In civitate ljsina. ut a portas civitatis a foras ubicumque dominium abuit, his dicto templo sancti benedicti.
Probterea haec omnia subtiliter nos requirentes, et per legem invenimus, quod antiqua esset dominatio prefati Monasterii, et pro unaquaque dominatione cartula ostendebat. Et ut dixi, qui ipsas res possidebant, per vim ipsas tenebant. Proinde astulimus ab ipsis et tradidimus ipsas ad ipso prefato Monasterio, ut dominet haec ornnia sicut ab antiquitus dominavit, et secundum textum ipsius cartule.
Cum quanto dominio illuc abet. et de intus ipsa civitate casas dirutas et vineas desertas. et territorio. et in flumine qui nominatur lauri ipsa piscara que ibi abuit, et alia piscara qui nominatur sancti benedicti.
Et in pertinentiis de Civitate asculo in villam que cognominatur lanniano Clausurie territorie putea. Et in locum qui dicitur melessecna clausurie et territorie et putea. Et in locum qui dicitur Sancti iohanni in ruliana clausurie et territorie. et in locum qui dicitur sancto decurentio terrjtorie. et intus ipsa civitate asculo casa solariata que ante hos annos donatam abuit muscatus filio rotari in ipso prefato monasterio pro redcmptionis anime sue.
Similiter et in civitate Canusia in ipsa civitate que veterem videtur esse juxta ecclesiam beate eufimie martjrjs templum beati benedicti. Et molinum da aqua. et territorie. et in pertinentiis dc civitate minervine speluncam ubi est ecclesiam sancti salvatoris et territorie; et in civitate tranensis. et in villam que est de civitate ipsa que cognominatur andre. vinee deserte et olivetalie biginti septem. et in ipso rivo qui vocatur de ipso monacho territorie;
probterea hec omnia subtiliter nos perquirentes et per legem. invenimus quod antiqua esset dominatio prefati monasterii. et pro unaquaque dominatio cartula ostendebat. et ut dixi qui ipsas res possidebant per vim ipsas tenebant pro inde astulimus ab ibsis et tradidimus ipsas ad ipso prefato monasterio. ut dominet hec omnia sicut ab antiquitus dominavit. et secundum tcxtum ipsius cartule.
Et pro securitate. et veritati textum kartule hujus. A me gregori imperiali protospathari et katepano italie trachanioti hunc nostrum emisimus judicatum bullantes eum cum bulla nostra plumbea quam et manibus nostris no subscribsimus et rescrivere illum fecimus pro hopus sancti monasterii latinum in mense et indictione supranominata.

(Ex originali membrana bilingui Archivi Casinensis — n.° 5)

Si riporta, per leggerne anche il testo greco, l'immagine delle relative pagine (assemblate)
immagine delle pagine riportanti la pergamena

Immediatamente dopo tale testo nel "Syllabus" č trascritta una versione pił recente della stessa bolla.
"Eiusdem recens versio
Februarii mense, instante decimatertia indictione, anno 6508, querelam fecit coram nobis Maurus praepositus et oeconomus monasterii S. Benedicti Montis Casini prope Capuam, dicens quod dictum nostrum monasterium S. Benedicti ab antiquis usque temporibus habeat in diversis civitatibus thematis Italiae (possessiones) earumque sit dominus, et ipsas detineant tyrannica manu nonnulli homines; et insimul chartulas instrumentorum pro unaquaque nobis ostendit.
Quamobrem misimus Petrum Comitem Cortis ordinis nostri in civitatem Lesinae, in qua dictum monasterium possidebat extra portam templum S. Benedicti cum eius pertinentiis, et hospitali diversorio intus eadem civitatem Lesinae, et vineas desertas et praedia:
similiter et ad flumen, quod vocatur Lauri, vivarium unum quod inibi extat, sed et alterum vivarium quod nominatur S. Benedicti: et in pertinentiis civitatis Asculi, in agro qui vocatur Lannianus, septa, praedia et puteum: et in loco Malsanae alia septa (et) praedia: et in loco dicto S. Ioannis de Rutta septa (et) praedia: et in loco S. Decurrentii praedia: et intus civitatem Asculi domum cum aedibus superioribus et inferiorituali salute ipsius dicto monasterio S. Benedicti donavit:
similiter et in civitate Canusii, in Castro veteri, iuxta templum magnae martyris S. Euphemiae, ecclesiam S. Benedicti, et molendinum aquarium, et praedia: et in pertinentiis civitatis Minervii speluncam et ecclesiam S. Salvatoris, et praedia: et apud civitatem Tranensem, in agro Andrae, vineas desertas habentes arbores olivarum quinque et viginti: et ad rivum nominatum Calogerorum praedia.
"Propterea haec omnia diligenter et ex lege investigantes, et invenientes quod ab antiquis usque temporibus a dicto S. Benedicti monasterio (ea) possidentur, ac in eius sunt potestate, et pro unoquoque (praedio) scriptum instrumentum idem monasterium habet, et insuper deprehendentes quod praepotenti manu ea nunc detineantur, ideirco ipsis detentoribus abstulimus, et praedicto monasterio reddidimus, ut habeat et possideat haec omnia, sicut ab initio possedit et tenuit et ex vi instrumentorum.
Unde ad pleniorem fidem et firmam securitatem legentium, praesens monumentum mei Gregorii Innperialis Protospatharii et Catapani Italiae, Trachaniotae, bullatum plumbea bulla, proprio bulloterio, et propria mea manu subscriptum, et latina donatum interpretatione, quae inferius legitur, in iustificationem saepius nominato monasterio concessimus, mense et indictione
† Ego Gregorius Protospatharius et Catapanus Italiae, Trachaniotes."

NOTA    (di Sabino Di Tommaso, redattore del sito ANDRIARTE)

[NdR] Francesco Trinchera, nel cap. XI dell'introduzione (προλεγóμενα) al suo "Syllabus" (pagg. XIX-XX di questa edizione), annota i criteri di trasposizione delle date, dal conteggio degli autori greco-bizantini (che partono dalla creazione del mondo) a quella cristiana (che partono dalla nascita di Cristo); la differenza tra le due date č di 5508 anni per le date comprese tra Gennaio ed Agosto, di 5509 anni per quelle tra Settembre a Dicembre, in quanto per i Bizantini da Settembre iniziava una nuova Indizione (periodo di 15 anni) e quindi un nuovo anno.
Si riporta qui di seguito quanto egli scrive:
"Quod spectat ad notas chronologicas, monendum inprimis est nos in subducendo anno ęrę christianę ab anno in autographis gręcis consignato eam seculos esse methodum, quę ad inveniendam gręcorum monumentorum epocham anno ęrę christianę respondentem detrahit annos 5509, si monumenta condita fuerint in aliquo ex quatuor extremis anni mensibus, qui apud Gręcos novam indictionem, novumque annum secum ferebant; detrahit vero annos 5508, si ad aliquem pręcedentium octo mensium monumenta pertineant. Novimus quidem Leonem Allalium in opusculo de Gręcorum Hebdomadis docuisse in annorum detractione, de qua loquimur, utendum scmper esse anno 5508, nec aliter Cangium, Muratorium et Assemannium sensisse. At compertum quoque nobis est Mabillonium, Montfauconium, Scaligerum, Petavium et Pagium magna, ne dicamus maxima rei chronologicę lumina, satis demonstrasse positum in more fuisse apud Ecclesiam Constantinopolitanam, ut annus 5509 ab orbe condilo coniungeretur cum anno Christi Natali, ex quo vulgarem Ęram Latina Ecclesia fuit auspicata. Ab hac methodo non discesserunt de Meo et Morsus in referendis ad christianam ęram annis Gręcorum diplomatum, de quibus sermonem instituerunt. Nos itaque talium virorum auctoritatem habuisse potiorem nemo iure coarguet."
In questa pergamena bizantina č scritto "Secundum februarii mensis cum tertiadecima indictione. Anni sex milia quingentos octo", cioč Febbraio della 13a indizione dell'anno 6508 dalla creazione del mondo. Poiché Febbraio, appartenendo ai primi otto mesi non fa parte di un nuovo anno, per calcolare il corrispettivo anno dell'era cristiana dai 6508 si sottraggono 5508, per cui 6508 - 5508 = 1000 anni dalla nascita di Cristo (come su indicato dal Trinchera).