Trinchera: pergamena 1011

Contenuto

(stralcio dall'originale dell'Universitą di Toronto, digitalizzato da "Scholars Portal Books:" canadese)

“SYLLABUS GRAECARUM MEMBRANARUM”

QUAE PARTIM NEAPOLI IN MAIORI TABULARIO ET PRIMARIA BIBLIOTHECA,
PARTIM IN CASINENSI COENOBIO AC CAVENSI ET IN EPISCOPALI TABULARIO NERITINO
IAMDIU DELITESCENTES ET A DOCTIS FRUSTRA EXPETITAE.
NUNC TANDEM ADNITENTE IMPENSIUS

FRANCISCO TRINCHERA (1810-1874)

NEAPOLITANIS ARCHIVIS PRAEFECTO IN LUCEM PRODEUNT

tratto dall'edizione: Neapoli, J. Cataneo, 1865, pag.14

Membrana XIV.
1011 – Mense Octobri – Indict. X – Salerni [NdR]

Basilius Protospatharius et Catapanus Italiae Casinensibus coenobitis eum Salerni commorantem adeuntibus confirmat possessionem hereditatum, quae eorumdem coenobio obvenerant Lesinae, Canusii, Minervii et in aliis Apuliae civitatibus, ac vindicatae fuerant ab iniquis possessoribus auxilio Catapani Gregorii Trachaniotae.

Preceptum basjlii imperjalis protospatharii de possessionibus Sancti benedicti in apulja. et Sancto Benedicto in canusia.
Basiljus protospatharius et catepano italje, de mesardonia. Cum esset me in terram principibus atque in civitate salerno applicatum; venerunt ad me monachi de monte cassenum; de monasterio sancti benedicti. et monstraverunt mihi traditionem de diversis hereditatibus; qui sunt in terram apulie. que ante multos annos in suis tenebat dominibus; predicto monasterio. unde ab ipso anticessori nostro trachanioti catepano; fuerunt liberate ipse hereditates; ab his qui per fortia tenebant eas. et tradidit eas ad partem predictj monasterii. sicut ipsa carta traditionis renuntiat. In quo videntes quia pro justo judicio tradite sunt ipse hereditates ad monasterio; prosecutavimus ipsa lege trachanioti, et firmamus quod bene axit. et precipuit atque tradidit.
Sunt enim ipso hereditates posite in civitate ljsena; foris urbis. ecclesiam sancti benedicti cum sua pertjnentja. et vineas desertas et territorie et de intus ipsa civitate casas dirutas. et flumine qui nominatur lauri. ipsa piscara qui ibi abuit. et alia piscara qui nominatur sancti benedicti.
Et in pertinentiis de civitate asculo. in billam qui cognominatur lanuano. clausurie territorio putea. Et in locum qui dicitur melessecna. clausurie et territorie et putea. et in locum qui dicitur sancti iohannis in ruliana. clausurie et territorie. et in locum qui dicitur sancto decorentio territorie. et intus ipsa civitate asculo casa solariata. que ante hos annos donatam habuit muscatus filius rotri in ipso prephato monasterio. pro redemptionis anime sue.
Similiter et in civitate canusa. in ipsa civitate que vetere videtur esse juxta ecclesiam beate euphimie martiris templum beati benedicti. et molinum de aqua. et territorie. et in pertinentiis de civitate minervine speluncam ubi est ecclesiam sancti salvatoris. et territorie et in civitate tranensis in villam que est de ipsa civitate qui cognominatur andre vinee deserte et oljvetalje vigjntjseptem. et in ipso rivo qui vocatur de ipso monacho territorie
propterea hec omnia precipimus nos ut teneat et dominet ipso predicto monasterio in incessabile et cotjdiano dominio. a nullo homine impedientj seti retjnentj aljquit et pro securitate et veritatj textum hunc nostri firmamentum propriis nostris manibus subscripsimus quam et cum bulla nostra plumbea signavimus eum et rescribere illum fecimus pro quibus sancti monasterii de greco in latino. et dedimus mense october Indictione decima. Anni ab initio mundi sex milja quingentos vigjntj.
(Ex Reg. Petri Diac. — Fol. L. n.° 112.)

NOTA    (di Sabino Di Tommaso, redattore del sito ANDRIARTE)

[NdR] Francesco Trinchera, nel cap. XI dell'introduzione (προλεγóμενα) al suo "Syllabus" (pagg. XIX-XX di questa edizione), annota i criteri di trasposizione delle date, dal conteggio degli autori greco-bizantini (che partono dalla creazione del mondo) a quella cristiana (che partono dalla nascita di Cristo); la differenza tra le due date č di 5508 anni per le date comprese tra Gennaio ed Agosto, di 5509 anni per quelle tra Settembre a Dicembre, in quanto per i Bizantini da Settembre iniziava una nuova Indizione (periodo di 15 anni) e quindi un nuovo anno.
Si riporta qui di seguito quanto egli scrive:
"Quod spectat ad notas chronologicas, monendum inprimis est nos in subducendo anno ęrę christianę ab anno in autographis gręcis consignato eam seculos esse methodum, quę ad inveniendam gręcorum monumentorum epocham anno ęrę christianę respondentem detrahit annos 5509, si monumenta condita fuerint in aliquo ex quatuor extremis anni mensibus, qui apud Gręcos novam indictionem, novumque annum secum ferebant; detrahit vero annos 5508, si ad aliquem pręcedentium octo mensium monumenta pertineant. Novimus quidem Leonem Allalium in opusculo de Gręcorum Hebdomadis docuisse in annorum detractione, de qua loquimur, utendum scmper esse anno 5508, nec aliter Cangium, Muratorium et Assemannium sensisse. At compertum quoque nobis est Mabillonium, Montfauconium, Scaligerum, Petavium et Pagium magna, ne dicamus maxima rei chronologicę lumina, satis demonstrasse positum in more fuisse apud Ecclesiam Constantinopolitanam, ut annus 5509 ab orbe condito coniungeretur cum anno Christi Natali, ex quo vulgarem Ęram Latina Ecclesia fuit auspicata. Ab hac methodo non discesserunt de Meo et Morsus in referendis ad christianam ęram annis Gręcorum diplomatum, de quibus sermonem instituerunt. Nos itaque talium virorum auctoritatem habuisse potiorem nemo iure coarguet."
In questa pergamena bizantina č scritto "mense octuber Indictione decima. Anni ab initio mundi sex milja quingentos vigjntj", cioč Ottobre della 10a indizione dell'anno 6520 dalla creazione del mondo. Poiché Ottobre, appartenendo agli ultimi quattro mesi fa parte di un nuovo anno, per calcolare il corrispettivo anno dell'era cristiana dai 6520 si sottraggono 5509, per cui 6520 - 5509 = 1011 anni dalla nascita di Cristo (come su indicato dal Trinchera).