Trinchera: pergamena 1032

Contenuto

(stralcio dall'originale dell'Universitą di Toronto, digitalizzato da "Scholars Portal Books:" canadese)

“SYLLABUS GRAECARUM MEMBRANARUM”

QUAE PARTIM NEAPOLI IN MAIORI TABULARIO ET PRIMARIA BIBLIOTHECA,
PARTIM IN CASINENSI COENOBIO AC CAVENSI ET IN EPISCOPALI TABULARIO NERITINO
IAMDIU DELITESCENTES ET A DOCTIS FRUSTRA EXPETITAE.
NUNC TANDEM ADNITENTE IMPENSIUS

FRANCISCO TRINCHERA (1810-1874)

NEAPOLITANIS ARCHIVIS PRAEFECTO IN LUCEM PRODEUNT

tratto dall'edizione: Neapoli, J. Cataneo, 1865, pagg.24-26

Membrana XXIII
1032 – Mense Martio – Indict. XV. [NdR]

Pothus Protospatharius et Catapanus Italiae ex Argyrorum stirpe confirmat Basilio monacho Casinensi et praeposito coenobii Capuani possessionem praediorum in ambitu thematis Longobardiae, quae Basilius Mesardonites Italiae Catapanus et ipse olim praedicto coenobio confirmaverat, uti patet ex privilegio heic edito sub num. XIV.

†Sigillum factum a potho protospathario et catepano Italiae qui et argyrio, et datum vobis basilio religioso monacho sacratissimo monasterio sancti benedicti ex monte casino, et preposito sancti benedicti qui est intus capue. mense martio, indictione XV.
Quoniam quidem predictus religiosissimus monachus et prepositus basilius sigillum optulit nobis basilii protospatharii et catepani qui fuit italie mesardoniti, specialiter continens loca et obedientia ejus que videlicet in pertinentia potentis et sanctissimi nostri imperatoris, dico nunc que sub circuito langobardie tenebat, exortans nos et obsecrans per se quidem et per fraternitatem monasterii cunctam,
Ut faceremus et nos eis robustiorem sigillum hujuscemodis locis et obedientie eo quod indeficienter abundant orantes pro potente et sancto nostro imperatore, et pro universo exercito ejus a christo dilecto Ideirco et ego in vita et gaudio potentis et sancti nostri imperatoris, affirmo hunc sigillum eorum.
Ut quemadmodum tenebant hoc locorum sub mesardonite et bujano rursum similiter teneant eas absque sectatione, et amodo, orantes pro imperiale magnitudine. leguntur autem in predicto sigillo clare ita. in civitate lisene foras ejusdem civitate ecclesiam sancti benedicti cum pertinentia sua, vinea deserta, et terra, et intus ipsius civitatem.
Casalinum domui, et in fluvio laurum, piscaram que ubi stat. cum ipsa alia piscaria que dicitur de sancto benedicto, insuper et sub pertinentia de asculu. in casale de lanniano, curti. terre. et fontanam. et in amnem malsanam alie curti, et terre. et in sancto johanne de rutta, curti, terre, et in sancto decoritie. terre et intus de asculu, casam super orreum et sub orreum, quam donabit ad eandem ecclesiam sancti benedicti moschatus filius rotari, pro anima sua.
et in canusio ad civitatem veterem. juxta sancta eufimia. ecclesiam sancti benedicti, et molinum aquarium et terre, et sub menerbino, spiluncam et ecclesiam sancti salvatoris et terre. et sub trane in loco andre. vinee deserte habentes et olive arvores XXVII. et ad rialem quod dicitur de monachis, terre.
hec omnia repperientes ita continentem in predicto sigillo de mesardoniti, fecimus et nos similiter. Unde et pro securitate illorum.

(Ex originali membrana bilingui Archivi Casinensis — n.° 9)

Si riporta, per leggerne anche il testo greco, l'immagine delle relative pagine (assemblate)
immagine delle pagine riportanti la pergamena

Immediatamente dopo tale testo nel "Syllabus" č trascritta una versione pił recente della stessa bolla.
"Eiusdem recens versio
Sigillum factum a Potho Protospathario et Catapano Italiae ex Argyrorum stirpe, et datum vobis Basilio religiosissimo monacho sacratissimi monasterii sancti Benedicti in Monte Casino, et oeconomo sancti Benedicti intus Capuam. Mense martio, indictione XV.
Quoniam praedictus religiosissimus monachus et oeconomus Basilius protulit nobis sigillum Basilii Protospatharii et Catapani Italiae, Mesardonitae appellati, peculiari descriptione continens loca et metochia ipsius, quae videlicet in ditione sunt potentis et sancti Imperatoris nostri, nempe ea, quae (dictum monasterium) possidebat in ambitu thematis Longobardiae, advocans nos et orans, nomine suo et pro fraternitate totius monasterii, ut eis faceremus et nos confirmationis sigillum de ipsis locis et metochiis, eo quod indesinenter orant pro potente et sancto nostro Imperatore, et pro omni suo exercitu Christi studioso;
ideirco et ego pro gaudio et vita potentis et sancti nostri Imperatoris confirmo hoc ipsorum sigillum, ut quemadmodum possederunt praedicta loca sub Mesardonite et Boiano;
iterum similiter possideant ea sine molestia et a praesenti die, orantes pro magnitudine Imperiali, cum afferrent in praedicto sigillo haec diserte expressa:
in civitate Lesina, extra eamdem civitatem, ecclesiam sancti Benedicti, etiam cum pertinentia sua, vineas desertas et praedia; et intus eamdem civitatem diversorium ad hospitandum: similiter et in fluvio, qui dicitur Laurus, vivarium inibi extans, cum altero vivario, quod dicitur sancti Benedicti: insuper et in pertinentia civitatis Asculi, in loco dicto Lanniano, stabula, praedia et puteum: et apud flumen Malsanae alia stabula et praedia: et in loco qui dicitur sanctus Ioannes Ruttae, stabula (et) praedia: et in loco qui vocatur sancti Decurrentii, praedia; et intus civitatem Asculi domum cum parte superiori et inferiori, quam praedicto monasterio sancti Benedicti donavit Moschatus filius Rotti de Asculo, pro salute animae suae:
item et in civitate Canusii, in Castro veteri, prope templum magnae sanctae martyris Euphemiae, ecclesiam sancti Benedicti, et molendinum aquarium, et praedia: et in pertinentiis civitatis Minervini speluncam et ecclesiam sancti Salvatoris, et praedia: item et in pertinentiis civitatis Tranensis, in loco dicto Andra, vineas desertas habentes olivarum arbores septem et viginti: et in rivo dicto Calogerorum praedia.
Haec omnia cum invenissemus ita comprehensa in praedicto sigillo Mesardonitae, edidimus et nos aliud simile. Quamobrem et pro securitate dicti sancti monasterii, et ad fidem faciendam lectoribus, praesens sigillum nostrum, signatum plumbea bulla nostra, dedimus eidem (monasterio), mense et indictione praedicta, anno 6540."

NOTA    (di Sabino Di Tommaso, redattore del sito ANDRIARTE)

[NdR] Francesco Trinchera, nel cap. XI dell'introduzione (προλεγóμενα) al suo "Syllabus" (pagg. XIX-XX di questa edizione), annota i criteri di trasposizione delle date, dal conteggio degli autori greco-bizantini (che partono dalla creazione del mondo) a quella cristiana (che partono dalla nascita di Cristo); la differenza tra le due date č di 5508 anni per le date comprese tra Gennaio ed Agosto, di 5509 anni per quelle tra Settembre a Dicembre, in quanto per i Bizantini da Settembre iniziava una nuova Indizione (periodo di 15 anni) e quindi un nuovo anno.
Si riporta qui di seguito quanto egli scrive:
"Quod spectat ad notas chronologicas, monendum inprimis est nos in subducendo anno ęrę christianę ab anno in autographis gręcis consignato eam seculos esse methodum, quę ad inveniendam gręcorum monumentorum epocham anno ęrę christianę respondentem detrahit annos 5509, si monumenta condita fuerint in aliquo ex quatuor extremis anni mensibus, qui apud Gręcos novam indictionem, novumque annum secum ferebant; detrahit vero annos 5508, si ad aliquem pręcedentium octo mensium monumenta pertineant. Novimus quidem Leonem Allalium in opusculo de Gręcorum Hebdomadis docuisse in annorum detractione, de qua loquimur, utendum scmper esse anno 5508, nec aliter Cangium, Muratorium et Assemannium sensisse. At compertum quoque nobis est Mabillonium, Montfauconium, Scaligerum, Petavium et Pagium magna, ne dicamus maxima rei chronologicę lumina, satis demonstrasse positum in more fuisse apud Ecclesiam Constantinopolitanam, ut annus 5509 ab orbe condilo coniungeretur cum anno Christi Natali, ex quo vulgarem Ęram Latina Ecclesia fuit auspicata. Ab hac methodo non discesserunt de Meo et Morsus in referendis ad christianam ęram annis Gręcorum diplomatum, de quibus sermonem instituerunt. Nos itaque talium virorum auctoritatem habuisse potiorem nemo iure coarguet."
In questa pergamena bizantina č scritto "mense et indictione praedicta (Mense martio, indictione XV), anno 6540", cioč Marzo della 15a indizione dell'anno 6540 dalla creazione del mondo. Poiché Febbraio, appartenendo ai primi otto mesi non fa parte di un nuovo anno, per calcolare il corrispettivo anno dell'era cristiana dai 6508 si sottraggono 5508, per cui 6540 - 5508 = 1032 anni dalla nascita di Cristo (come su indicato dal Trinchera).