Contenuto
Il “Diploma confezionato” dello pseudo-vescovo Ilderico,
Settembre 1126
“Ego Ildericus Dei grafia Epus civitatis Andriae mando
Praeposito, coeterisque Praesbiteris et Diaconibus praedictae Ecclesiae S.
Nicolai, ne audeant in futurum, aut quilibet eorum praesumat aliquid innovare,
innovarique, administrarique, et sepelire facere contra formam, et figuram
praedictae concessionis sed liberum si Praeposito, et coeteris communem Animarum
Curam in Fonte Baptismali habere, potestatemque baptizandi, et recipiendi
Clericos pro permanentia eiusdem Ecclesiae, pulsandique campanas, tam in
divinis, coeterisque festivitatibus, antequam sonent in praedicta nostra
Episcopali Ecclesia, quam pro mortuis ad eorum lares accedere, ipsosque in cerum
coemeteriis sepellire, Crucem, Ceroferarios, et Turibulum portare eisdemque
Sacra Chrisma sive alicuius muneris requisitione concedatur; idque sub poena
obulorum, et excommunicationis Domino nostro respective mandamus, dictamque
nostram Ecclesiam primariam esse agnoscant, eidem obedientiam, titulum et
obsequium praestent. Quae omnia fuerunt notificata Praeposito dictae Ecclesiae,
qui nihil de praemissis et contra praemissa praetendere dixerunt.
Sed praescriptum mandatum, observare omni futuro tempore promiserunt, quod in
firmum, stabilemque permanere habeat et debeat;
Tabellioni notandum commisi mea personaturaque manu
subscriptum anno Incarnationis Dominicae 1126 mense septembris secundum Andriam
Indictione quarta. In cuius rei monumentum Ego Tabularius Herminius Filiosto
Andrien: praesens documentum exaravi, testeque mea manu subscripsi in praesentia
dd. Episcopi et personatum, ac D. Albutii Judicis”.
Ego Ildericus Dei grafia Episcopus hoc signo subscripsi. Ego Lambertus Archi.
firmo. Ego Richardus Archipresbiter subscripsi. Ego Tarquinius Praepositus
accepto scripta et firmo. Ladislaus Praesbiter probat, acceptat que mandata.
Albutius Judex Andriae. Ego Rogerius testis sum. Ego Rodericus testis. Ego
Feudolus testis. Adest signum pendens ex Bergameno.
[da “
Il Capitolo Cattedrale di Andria e i suoi tempi”
di M. Agresti, Tip. Rossignoli, Andria, 1911, vol. I
pp. 97-98]