Etica, Diritti e Doveri

Contenuto

Filosofia Scolastica

ETICA

sinòssi (esposizione sintetica e sguardo d'insieme)

[estratto da testi usati nei seminari fino al secolo scorso;
l'originale è solo in latino]

Ethica Specialis

De Iure et Officio

Cum ius veniat a iusto, ut habeatur conceptus iuris, oportet considerare conceptum iustitiae.
Iustitia est virtus qua homo tribuit unicuique suum, ita ut habeatur aequalitas; aequalitas obiectiva constituit iustitiam obiectivam seu iustitiam -situationem vel iustitiam-ordinem, cui respondet iustitia-virtus, quae observat iustitiam obiectivam.

Iustitia-virtus habet:
a) partes integrantes, quae sunt facere bonum et vitare malum;
b) partes subiectivas seu species iustitiae, quae sunt
   - iustitia commutativa (regulans relationes inter personas),
   - iustitia distributiva (regulans relationes inter communitatem et individua, ita ut communitas tribuat suum individuo),
   - iustitia legalis (regulans relationes inter individua etr communitatem, ita ut individuum tribuat suum communitati);
c) pertes potentiales, quae sunt formae deminutae iustitiae, in quibus non habetur perfecta aequalitas (pietas, religio, gratitudo).

Iustitia socialis est potius iustitia obiectiva, ad cuius observantiam inserviunt tres species iustitiae.
Ius triplici sensu sumitur:
a- sensu obiectivo est idem ac iustum sensum suum;
b- sensu normativo seu praeceptivo est idem ac lex;
c- sensu subiectivo est potestas moralis ad aliquid habendum vel agendum; haec potestas est inviolabilis et est relatio transcendentalis inter personam et rem suam.
Ad ius subiectivum requiritur:
- subiectum, quod est persona;
- terminus, qui est etiam persona;
- materia, quae est res;
- titulus, qui est ratio seu fundamentum iuris.

Officium est obligatio moralis qua quis adstringitur ad aliquid faciendum vel omittendum.

Circa existentiam iuris naturalis (sensu sive subiectivo, sive praeceptivo) doctrina negans propugnatur ab idealiststi, positivistis et a schola historica iuris; circa relationem inter ordinem iuridicum et ordinem moralem  Christian Thomasius (1655-1728) et Immanuel Kant (1724-1804) ponunt separationem: ius respiceret iuxta eos ordinem actionum exteriorum et constitueretur per coactivitatem, ethica respiceret ordinem actionum interiorum.
Doctrina scholastica tenet
- adesse ius naturale,
- ordinem iuridicum esse partem ordinis moralis (quoad ius naturale),
- ius non constitui per coactivitatem, ius naturale esse fundamentum iuris positivi humani..

Ius naturale existit, nam
  1. Individuum habet a natura dignitatem suam et consequentia iura;
  2. familia quoque habet propria iura independenter a Statu;
  3. ius positivum est impossibile sine iure naturali, quia deficeret ius imperandi in superiore et officium oboedienti in subdito.
Ius est essentialiter diversum a coactivitatem, nam
  1. Coactivitas supponit ius, cuius est cogere ad sui observantia;
  2. coactivitas actualis est aliquid physici, non morale; coacttivitas virtualis est ipsa inviolabilitas, quae habet valorem moralem.
Ius est pars ordinis morale, nam
  1. ordo iuridicum pertinet ad ordinem iustitiae, et ordo iustitiae pertinet ad ordinem moralem;
  2. ordo moralis tendit ad reddendum hominem honestum, etiam in vita sociali, ita ut comprehendat etiam ordime iuridicum.
Ius naturale est fundamentum iuris positivi humani, quia praebet ius imperandi in superiore et officium oboediendi in subdito.
  1. En divisio iuris (et consequenter officii), ius potest esse:
    1. ratione originis
      1. divinum
      2. humanum
    2. ratione perfectionis
      1. perfectum
      2. imperfectum
    3. ratione subiecti
      1. individuale
      2. sociale
      3. internationale
    4. ratione tituli
      1. innatum
      2. acquisitum
    5. ratione connexionis cum subiecto
      1. alienabile
      2. inalienabile
    6. ratione materiae
      1. privatum
      2. publicum
Ius gentium, quod inde a saec. XVI intellectum est ut ius positivum, in Medio Aevo intelligebatur ut ius naturale (accipiendo ius naturale secundum nostram terminologiam).
Quoad originem ius et officium fundantur in lege aeterna Dei.
Quoad correlationem, omni iuri existenti in una persona respondet in aliis officium illud agnoscendi et servandi; omni officio existenti in aliqua persona consequitur ius adimplendi illud officium;
Quoad prioritatem, in se et absolute ius est prius officio, sicut actus est prior potentia in metaphysica; at in entibus finitis officium est prius iure; proinde in homine officia praecedunt iura et iura sunt propter adimpletionem officii.
Cum sit inviolabile, ius habet vindicationem contra laesionem, quae est iniuria, in qua habetur damnum et offensa; vindicatio potest esse in fieri (simplex defensio iuris) et in facto esse (reparatio iniuriae); reparatio, cum est coacta, dicitur ultio vel vindicta; ordinarie loquendo, vindicatio iuris fieri debet per recursum ad auctoritatem.
Iura humana habent limitationem:
- ex parte finis;
- ex parte materiae;
- ex parte legislatoris;
- ex parte conflictus, seu per collisionem iuris, quae potest esse vera vel apparens; iudicium circa collisionem fit ordinarie ab auctoritate iudiciali.
Cum iustitia possit haberi exterius sine intentione interiore (et tunc est iustitia obiectiva seu iustitia-situatio), ordo iuridicus potest haberi sine ordine morali; proinde habetur quaedam autonomia ordinis iuridici quoad ordinem moralem; attamen haec autonomia non respicit essentia iuris, sed exercitium eius.
Doctrina nostra circa ius naturale bene distinguenda est a iusnaturalisma in quo iura naturalia individualistice intelliguntur contra statum et ecclesiam; at contra absolutismum status iusnaturalismus partem veritatis possidet.

Etica Speciale

Sui Diritti e Doveri

Pagina in allestimento!