Epistemologia

Contenuto

Filosofia Scolastica

EPISTEMOLOGIA

sinòssi (esposizione sintetica e sguardo d'insieme)

[estratto da testi usati nei seminari fino al secolo scorso;
l'originale è solo in latino]

SCIENTIA potest considerari subiective et obiective;
- subiective est cognitio certa, evidens, universalis, methodica;
- obiective est systema propositionum universalium obtendum methodice per demonstratione a principiis.

Obiective sumpta, scientia exigit propositiones universales, principia, media demonstrationis et methodum.

De Classificatione Scientiarum

Ad classificationem scientiarum varia criteria proponuntur:

  1. Baco dividit scientias secundum facultates humanas; at non recte, quia omnes facultates inserviunt scientiis;
  2. Ampère dividit scientias secundum obiectum materiale in cosmologicas et noologicas; at non recte quia scientiae diversae possunt habere idem obiectum materiale;
  3. Compte, positivistice, dividit scientias secundum crescentem complexitatem obiecti materialis; at non recte, quia excludit metaphysicam et scientias quae non fundantur in experientia.

Scholastici dividunt scientias secundum obiectum formale, quod potest esse
- "ad quod" (finis),
- "quo" (lumen seu gradus intelligibilitatis),
- "quod" (respectus seu maior vel minor profunditas explicativa).

  1. Ratione obiecti formalis "ad quod" scientiae dividuntur in speculativas et practicas, secundum quod considerant id quod est vel id quod debet esse. Scientiae praticae primariae sunt
    - Logica (recta ratio intelligibilium),
    - Etica (recta ratio agibilium),
    - Aesthetica (recta ratio factibilium).
  2. Ratione obiecti formalis "quo" scientiae speculativae dividuntur in
    - Physicam (res mobiles et sensibiles),
    - Mathematicam (res ut quantae),
    - Metaphysicam (res ut entia).
  3. Ratione obiecti formalis "quod" duae priores scientiae speculativae sunt, vel philosophicae, vel non philosophicae:
    - Methaphysica habet tantum aspectum et valorem philosophicum;
    - Scientiae empiricae habent aspectum praesertim non philosophicum.

De Principia Scientiarum

Principia scientiarum sunt iudicia immediata a quibus alia iudicia procedunt.
Possunt esse: de factis, vel, de ideis.
Principia possunt esse: communia omnibus scientiis (axiomata), vel, propria; inter principia propria numerantur effata, definitiones, principalissimae leges scientiarum.

Valor principiorum seu eorum veritas potest esse formalis vel materialis:
- veritas formalis (principiorum) datur a nexu idearum secundum quod ideae conveniunt inter se;
- veritas materialis (principiorum) datur a verificatione principii in realitate existenti.
Dum valor formalis principii non pendet ab experientia, genesis connectitur cum experientia, quia ideae nostrae desumuntur a rebus sensibilibus per abstractione.

Inter principia primatum tenet principium contradictionis, non ut fons cognitionis scientificae, sed ut regula suprema.
In principio contradictionis conveniunt Ontologia, Gnoseologia et Logica, in quantum illud est suprema lex entis, veritatis et cognitionis humanae.

De Media Scientiarum

Media scientiarum sunt deductio, inductio, testimonium.
- Deductio est syllogismus, cuius probanda sunt legitimitas et fecunditas.
- Inductio, ut argumentum, est processus a phaenomenis ad legem, ad cuius validitatem probandum est principium inductionis, seu principium quod legitimum reddit processum a quibusdam casibus particularibus ad conclusionem generalem.
- testimonium est propositio cui creditur ex autoritate testis.

Deductio et inductio sunt criterium seu medium intrinsecum ipsi enuntiabili;
auctoritas-testimonium est criterium extrinsecum.

Deductio praebet ceertitudinem methaphysicam;
inductio praebet certitudinem physicam;
testimonium praebet certitudinem moralem.
Attamen, ex convergentia probabilitatum, haberi potest certitudo quae dicitur reductive methaphysica.

Ad auctoritatem reducitur consensus generis humani, cuius valor admitti debet saltem pro veritatibus elementariis.
Maxima auctoritas habetur in testimonio divino, quod est divina revelatio, cui assentimur per fidem supernaturalem.
Nulla oppositio haberi potest inter fidem et rationem; immo, per respectivam conservationem propriorum iurium ac officiorum, habetur et haberi debet mutuum auxilium, ut videri potest in phiposophia christiana et in sacra Theologia.

DE Methodo Scientiarum

Methodus est via seu modus ordinandi media ad consecutionem cognitionis scientificae.
In genere methodus constituitur ex analysi et sythesi.
- Analysis est processus ab eo quod est realiter posterius ad id quod est realiter prius.
- Synthesis est processus inversus.
Analysis et synthesis inveniuntur in omnibus operationibus intellectus.

Mathematica est scientia proprietatum quantitatis.
Methodus scientiarum mathematicarum est deductiva et constituitur definitionibus, axiomatibus et postulatis, demonstrationibus; eorum conclusio dicitur theorema.
- Definitio haberi potest per abstractionem vel per constructionem seu per collaborationem immaginationis, ita ut multum valeat intuitio seu repraesentatio sensibilis.
- Axiomata sunt propositiones universalissima et immediate evidentes, quae habentur per analysim.
- Postulata sunt principia propria mathematicae, quae non demonstrantur, licet non gaudeant eadem evidentia ac axiomata.
- Demonstratio procedit ex postulatis et definitione.
- Theorema est conclusio demonstrationis seu thesis demonstranda.

Scientiae physicae sunt scientiae quae considerant res sensibiles in quantum sensibiles et mobiles per proximas causas.
Methodus scientiarum physicarum est praevalenter inductiva et constituitur observatione, inventione legis (hypothesis, experimentum, inductio) et theoria.
- Observatio est docta attentio ad phaenomena ut determinentur eorum caracteres.
- Hypothesis est provisoria seu transitoria propositio apta ad explicandum phaenomenon aliquod.
- Experimentum est observatio provocata phaenomeni ad verificandam hypothesim.
- Inductio est conclusio universalis, quae verificat hypothesim et cuius legitimas iam probata fuit.
- Theoria est systema quoddam legum ad earum veritatem connectendam et ad alias leges inveniendas.

Methodus philosophiae est etiam analytico-synthetica in quantum utitur ratione et traditione, intellectu et sensu, variis doctrinis ad verum systema aedificandum.

La SCIENZA può essere vista soggettivamente e oggettivamente;
- soggettivamente è una conoscenza certa, evidente, universale, metodica;
- oggettivamente è un sistema di proposizioni universali, ottenuto metodicamente per dimostrazioni partendo da alcuni princìpi.

Considerata in modo oggettivo, la scienza richiede proposizioni universali, princìpi, mezzi di dimostrazione e metodo.

LA CLASSIFICAZIONE DELLE SCIENZE

Pagina in allestimento!