Etica

Contenuto

Filosofia Scolastica

ETICA

sinòssi (esposizione sintetica e sguardo d'insieme)

[estratto da testi usati nei seminari fino al secolo scorso;
l'originale è solo in latino]

Ethica

Introductio in Ethicam

Problema ethicum est problema de fine ultimo et de regula vitae humanae, ita ut Ethica sit scientia actuum humanorum directiva ad bonum: honestum per supremas regulas moralitatis.
Ethica supponit fundamentales notiones metaphisicas et respectiva principia, supponit etiam notiones psycologicas et respectivas theses. Quoad praesupposita psycologica considerandum est voluntarium in se, in suis divisionibus et in suis impedimentis.
Voluntarium est id quod procedit a voluntate ex praevia cognitione intellectus;
voluntarium ergo distinguitur a coacto et ab ignoto, sed differt etiam a volito, quod est secundum voluntatem sed non ex voluntate;
voluntarium potest esse vel non esse liberum, at de facto voluntarium idem est ac liberum, ita ut voluntarietas actus idem sit ac eius libertas.
Voluntarium potest esse actus elicitus, actus imperatus et effectus profluens ab actu imperatu.
  1. Voluntarium potest esse
    1. quoad efficentiam actus eliciti in actum imperatum
      1. actuale
      2. virtuale
      3. habituale
      4. interpretativum
    2. quoad obiectum quod volitur
      1. voluntarium in se
      2. voluntarium in causa
    3. quoad affectum volentis
      1. voluntarium simpliciter
      2. voluntarium secundum quid
    4. quoad activitatem volentis
      1. voluntarium directum
      2. voluntarium indirectum
    5. quoad attentionem ad obiectum
      1. voluntarium explicitum
      2. voluntarium implicitum
    6. quoad modum volendi
      1. voluntarium expressum
      2. voluntarium tacitum
  1. Impedimenta oc modo schematice classificantur:
    1. impedimanta remota
      1. temperamentum
      2. status morbosi
    2. impedimenta proxima
      1. ignorantia
        1. vincibilis
        2. invincibilis
      2. concupiscentia
        1. antecedens
        2. conseguens
      3. violentia
      4. metus
        1. gravis
        2. levis

Ethica Generalis

De fine ultimo hominis

Homo, sicut quodlibet ens, semper agit propter finem ultimum; attamen homo agit propter finem ultimum intentum, qui est eius beatitudo.
Beatitudo autem, quae est possessio summi boni, potest considerari obiective et subiective:
- obiective sumpta, beatitudo est ipsum obiectum beatificans seu obiectum beatitudinis;
-subiective sumpta, beatitudo est ipsa consecutio summi boni.
Summum bonum, ut sit tale, debet esse absolutum stabile et possibile omnibus.
Doctrinae circa summum bonum sunt materialismus ethicus (hedonismus et utilitarismus), ultraspiritualismus ethicus (stoicismus, Wolff) et progressismus ethicus (Aristoteles, idealismus, positivismus, Bergson); nostra doctrina ponit summum bonum hominis esse Deum. Itaque duplex classis doctrinarum habetur circa summum bonum: immanentismus et trascendentismus.
Contra materialismum dicimus quod bona materialia non sunt bonum absolutum stabile et possibile omnibus;
contra ultraspiritualismum dicimus quod, licet virtus sit possibile omnibus, tamen bona spiritualia non sunt bonum absolutumet stabile;
contra progressismum dicimus quod homo tendit ad bonum aliquod in quo quiescat eius appetitus;
remanet igitur quod solus Deus possit esse summum bonum hominis, quia, cum sit maximum ens, Deus est etiam summum bonum.
Circa beatitudinem subiectivam seu formalem (Boethius: status omnium bonorum aggregatione perfectus) cum S. Thoma dicimus quod consistit in actu cognitionis, licet per redundantiam et integritatem habeatur etiam actus amoris; etenim, si beatitudo subiectiva est possessio summi boni, nullus actus voluntatis exprimit possessionem: neque amor, neque desiderium, neque gaudium.
Beatitudo subiectiva haberi non potest in hac vita, quia est plena pluribus miseriis; habetur ergo in vita immortali post mortem, seu in statu termini, dum vita praesens est status viae ad terminum.
Consecutio beatitudinis est homini obligatoria, quia coincidit cum gloria Dei extrinseca, quae importat necessitatem pro omni ente; pro homine tamen necessitas, praeter pondus naturae, est necessitas finalistica seu necessitas in qua habetur cognitio et appetitio finis.
Beatitudo, de qua loquimur in ethica, est beatitudo naturalis et distinguitur a beatitudo supernaturali, quae in fine et mediis superat exigentias creaturae; cognitio Dei in beatitudine esset perfectior quam in hac vita, at non esset intuitiva sicut est in ordine supernaturali; attamen, neque in beatitudine naturali neque in beatitudine supernaturali, habetur comprehensio Dei quia Deus potest comprehendi tantum seipso. Beatitudo hominis coincidit cum eius vera et essentiali perfectione, ad quam igitur homo obligatur.
Consecutio beatitudinis est homini possibilis, quia ex parte hominis habetur fundamentalis et radicalis tendentia et ex parte Dei habetur insipientia si homo non posset acquirere beatitudinem.
Conceptus noster beatitudinis non potest confundi cum utilitarismo, quia ponimus beatitudinem in possessione Dei per cognitionem et Amorem; immo finis ultimus est absolute considerandus in doctrina ethica, alioquin nullum haberetur fundamentum pro obligatione.
Deus proinde est Valor absolutus pro homine; omnia entia sunt valores, praesertim entia intellectiva; at, sicut metaphisice omnia entia sunt entia per partecipationem illius entis, qui est Ipsum Esse Subsistens, ita ethice omnes valores sunt valores per partecipationem illius Valoris, qui est Ipse Valor Subsistens seu Summum Bonum; omnia igitur, intra ambitum experientiae, sunt ordinata ad Hominem, homo autem ordinatur ad Deum, in cuius possessione invenit homo suam perfectionem plenam suamque beatitudinem.
Intentio, qua volumus finem ultimum, debet esse et est saltem virtualis, quia intentio virtualis, licet non sit hic et nunc praesens conscentiae, tamen influit in positionem actuum qui diriguntur ad eius consecutionem.

De moralitatem actuum humanorum

Ad consecutionem finis ultimi requiritur exercitium actuum moraliter bonorum, qui proinde saepe sunt obligatorii; actus autem boni per repetitiones producunt virtutes, quibus opponuntur vitia.
Moralitas potest considerari obiective, si consideratur actus in seipso; potest considerari subiective, si consideratur status (iudicium et deliberatio) subiecti erga ipsum actum.
Circa moralitatem actus duo sunt querenda:
- existentia moralitatis intrinsecae seu utrum dentur actus in se boni vel mali;
- essentia moralitatis intrinsecae seu quodnam sit criterium ad distinguendos actus bonos a malos.
Circa priorem quaestionem dantur adversarii indirecti et adversarii directi:
- adversari indirecti sunt sceptici, fatalistae, pantheistae, materialistae;
- adversarii directi sunt extrinsecistae, qui moralitatem actuum deducunt a lege Status (Hobbes) vel a societate (E. Durkheim, L. Lévy-Bruhl) vel ab arbitrio Dei (Occam, Cartesius).
Contra extrinsecistas propugnamus characterem intrinsecum moralitatis in actibus, nam
- tunc nulla differentia haberetur, exempli gratia (e. g.), inter blasfemiam et amorem Dei;
- coscientia clare distinguit inter actus bonos vel malos;
- homo habet suam determinatam naturam et conseguenter actus conveniunt vel disconveniunt illi naturae;
- ipsa moralitas extrinseca supponit moralitatem intrinsecam, quia praeceptum vel prohibitio, ex quibus procedit moralitas extrinseca, supponit intrinsecam moralitatem auctoritatis in superiore et oboedientiae in subdito.
Quoad secundam quaestionem, praetermissis disputationibus inter scholasticos, dicimus quod regula proxima formalis est recta ratio hominis, regula proxima fundamentalis est natura humana rationalis; regula autem remota formalis est Ratio Divina, regula remota fundamentalis est Essentia Divina.
Moralitas enim indicat convenientiam actuum vel eorum disconvenientiam cum ratione humana, quae indicat conformiter ad naturam humanam in suis omnibus relationibus (supra se, intra se, extra se et infra se); actus humani tamen considerari debent in omnibus suis circumstantiis, quae resumuntur sequenti versiculo: quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando; cum autem ratio humana sit participatio Rationis Divinae et natura humana sit participatio Essentiae Divinae, sequitur quod ratio remota seu suprema moralitatis sit in Ratione et Essentia Divina.
Uti patet, bonum morale est bonum proprium naturae rationalis hominis secundum ordinem essentialem rerum, qui, moraliter consideratus, fit ordo finium et valorum; principium ergo morale "Age secundum rationem" coincidit cum alio "Serva ens in suo ordine vel serva ordinem ontologicum entium".
Cum actus essentialiter referantur ad finem ultimum, dari non possunt in concreto actus indifferentes: omnes enim actus vel ducunt ad finem vel ab illo avertunt, ita ut sint necessario boni vel mali; indifferentia potest haberi tantu in abstracto seu in puro conceptu quorundam actuum. Actus positi ob delectationem, si delectatio non ponitur ut finem ultimum, non sunt illiciti.
Si actus considerantur ut obligatorii, habetur lex moralis. Lex in genere est ordinatio rationis ab eo qui curam habet communitatis promulgata; lex debet esse possibilis, iusta, utilis, stabilis; effectus legis est obligatio seu necessitas ad actum ponendum vel omittendum, quae causatur a superiore in subdito.
Prima lex est lex aetenna seu ordinatio Divinae Rationis omnes creaturas dirigens ad finem ultimum suae gloriae extrinsecae; lex aeterna participatur in tempore per legem naturalem et positivam. Lex naturalis est participatio legis aeternae in rationali creatura.
Existentia legis naturalis probatur
a) ex dictaminibus, quae inveniuntur in homine,
b) ex determinato modo agendi, qui est proprius hominis,
c) ex absurdis sententiae negantis.
Lex naturalis est universalis, quia respicit homines ut homines; est etiam immutabilis, quia non deficit cum tempore, non potest evadere irrationalis, non mutatur a legislatore divino, ita ut nulla habeatur abrogatio vel derogatio vel dispensatio stricte dicta; Deus potest, ut dominus omnium, mutare materiam legis, sed non ipsam legem naturalem.
Contra autonomismus rationalisticum (Immanuel Kant praesertim) et autonomismus moderatum (Gabriel Vasquez praesertim) dicimus quod lex naturalis habet vim obligatoriam a Deo, qui est superior homini; si obligatio procederet ab ipso homine, homo esset simul secundum idem superior et subditus et posset se ipsum solvere a lege. Praeterea actus boni fiunt obligatorii, si sunt necessarii ad finem ultimum consequendum, cuius consecutio est obligatoria pro homine; sublato fine ultimo, qui pro homine est Deus, nullum fundamentum remanet pro obligatione. Sanctio legis moralis naturalis, scilicet praemium vel poena, est necessaria et est adeptio vel amissio finis ultimi.
Omnia praecepta legis moralis deduci possunt ab ipsa natura hominis, qui consideratur, ut substantia, animal rationalis in suis relationibus ad Deum, ad alios homines, ad res infrahumanas. Praecepta sunt vel positiva (obligant semper, sed non pro semper) vel negativa (obligant semper et pro semper); praeterea habentur praecepta primaria (=respicentia simplex esse ordinis moralis) et secundaria (=respicentia melius esse ordinis moralis), praecepta praecipientia et praecepta permittentia, praecepta irritantia et praecepta proibentia.
Circa moralitatem subiectivam seu cognitionem legis moralis habetur synderesis seu habitus primorum principiorum moralium; scientia moralis seu cognitio plus minusve perfecta iudiciorum moralium, quae profluunt ut conclusiones a principiis synderesis; conscientia moralis seu iudicium practicum de actu morali concreto. Relate ad scientiam moralem conclusiones proximae ab omnibus hominibus cognosci possunt, conclusiones remotae non semper bene perspiciuntur, ne a doctis quidem. Relate ad conscientiam moralem (veram vel erroneam, certam vel dubiam) adsunt principia: conscientia certa sufficit ad honeste agendum; conscientia vincibiliter erronea non sufficit; licet sequi opinionem probabilem in dubio speculativo, at non licet agere cum dubio practico. Peccatum seu violatio legis moralis potest esse mortalis vel veniale secundum quod violatur ordo substantialis vel non; peccatum est etiam offensa Dei legislatoris (malitia theologica peccati), peccatum mortalem autem continet quandam infinitam malitiam ac proinde meretur poenas aeternas. Imputabilitas est relatio actionis vel omissionis ad agens liberum, quod est causa actionis vel omissionis, fundamentum imputabilitatis est libertas. Meritum vel demeritum, ut exigentia praemii vel poenae, coniunguntur cum sanctione; eorum fundamentum est emolumentum vel detrimentum, quod aliis affertur.
Lex positiva est ordinatio rationis, quae promanat a libera voluntate et lege naturali superadditur; distinguitur a lege naturali ractione materiae, auctoris, promulgationis, extensionis et durationis. Functio legis positivae relate ad legem naturalem est declaratio legis naturalis obscurae, determinatio legis naturalis indeterminatae, corroboratio legis naturalis per sanctionem. Lex naturalis relate ad legem positivam humanam est fundamentum necessarium, ita ut lex positiva opposita legi naturali non sit lex; relate ad legem positivam divinam lex naturalis est conditio necessaria, sicut gratia requirit naturam, at non potest dici fundamentum seu fons.
Repetitio actuum producit habitus vel bonos (virtutes) vel malos (vitia). Virtus est habitus operativus bonus, vitium est habitus operativus malus.
Virtutes distinguuntur in intellectuales et morales; virtutes morales distinguuntur in virtutes theologicas et morales strictae dictas (=cardinales). Virtutes cardinales sunt prudentia, iustitia, temperantia, fortitudo; hae virtutes habent partes subiectivas, integrantes et potentiales.
In exercitio virtutis habetur mediaetas, quae est vel ex parte subiecti vel ex parte obiecti:
a) ex parte subiecti medium habetur in omnibus virtutibus;
b) ex parte obiecti non potest haberi in virtutibus theologicis; in virtutibus moralibus habetur medium in prudentia, quae est virtus architectonica, et in aliis: in iustitia habetur medium rei, dum in temperantia et in fortitudine habetur medium rationis seu proportionis.
Causa virtutis est remote natura, proxime repetitio actuum; finis virtutum est ut homo agat prompte, faciliter et delectabiliter.

Contra nostra doctrina sunt hedonismus, utilitarismus et rationalismus.
Hedonismus tenet bonum morale constitui a voluptate (Callicles, Aristippus, epicurei, plures encyclopedistae, Nietzsche);
sensismus vel sentimentalismus moralis ducere potest ad hedonismum vel relativismum moralem, sed confundi non potest cum hedonismo.
Hedonismus est falsus quia:
a) habet falsa praesupposita metaphysico-psycologica;
b) destruit moralitatem;
c) ducit ad absurda.
Utilitarismus tenet bonum morale constitui ab utilitate seu ab illis rebus quae conferunt commoditatem; potest esse individualis (Epicurus) vel socialis (Bentham, Stuart-Mill, Spencer, marxismus, et generatim doctrinae comunisticae).
Utilitarismus est falsus quia:
a) praesupponit materialismus theoreticum;
b) destruit moralitatem;
c) (utilitarismus individualis) contradicit aequalitati hominum;
d) est impossibilis, cum bona sunt limitata;
e) ducit ad absurda;
f) (utilitarismus socialis) est etiam impossibilis et ducit ad absurda.
Rationalismus ethicus exaltat rationalitatem hominis vel abnegando sensibilitatem (stoicismus) vel ponendo rationem ut fontem exclusivam legis moralis (kantismus). Doctrina kantiana tenet legem moralem esse absolutam seu universalem, formalem et autonomam; ex lege morali (=imperativum categoricum) profluunt ut postulata rationis practicae libertas, immortalitas animae humanae et existentia Dei.
Rationalismus moralis est falsus quia:
a) contra Stoicismum
1 - stoicismus habet falsa praesupposta;
2- statuit falsum finem ultimum pro homine.
b) contra Kantismum:
1- kantismus destruit bonum morale ut bonum absolutum;
2- destruit legem moralem et obligationem;
3- non esplicat legem moralem;
4- ex eius formalismo ducere potest ad omnem doctrinam moralem;
5- est contradictorius in doctrina de libertate hominis.
Existentialismus et immanentismus hodiernus, licet velint salvare et immo exaltare hominem seu personam humanam (personalismus, humanismus, etc.), tamen de facto destruunt omnem legem et omnes valores, ita ut homo perducatur ad desperationem vel ad anarchiam moralem.

Etica

Introduzione all'Etica

Pagina in allestimento!