Etica

Contenuto

Filosofia Scolastica

ETICA

sinòssi (esposizione sintetica e sguardo d'insieme)

[estratto da testi usati nei seminari fino al secolo scorso;
l'originale è solo in latino]

Ethica Specialis

Ethica Individualis

Officia hominis sunt erga Deum, erga seipsum et erga alios.
Officia erga Deum sunt officia religionis; religio sumitur subiective ut virtus, qua reddimus Deo honorem ei debitum; obiective est ipse complexus officiorum quibus homo Deo adstringitur; religio obiective sumpta potest esse naturalis vel supernaturalis, secundum quod doctrina de Deo et officia erga Deum determinentur a ratione vel a rivelatione.
Officia religionis determninantur secundum quod Deus consideratur ut principium vel ultimus finis omnium:
- in quantum Deus consideratur ut principium debetur ei honor, qui manifestatur per cultum, qui est expressio religionis (internus et externus, theoreticus et practicus, privatus et publicus);
- in quantum Deus consideratur ut ultimus finis ei debetur cognitio finis, spes illum consequendi, amor.
Indifferentismus absolutus negat officia religionis; potest esse theoreticus vel precticus; indifferentismus mitigatus tenet quamcumque religionem seu quemcumque cultum esse bonum; ita tenet etiam liberalismus politico-religiosus et generatim retionalismus (Immanuel Kant); rationalismus negat etiam necessitatem et convenientiam orationis-petitionis.
Officium religionis probatur ex hoc quod Deus pro homine est creator, dominus et ultimus finis;
cultus debet esse internus et externus, quia homo debet honorem et amorem Deo secundum totum suum esse et consequenter secundum omnes suas operationes; insuper cultus externus est adiumentum et redundantia cultus interni; cultus debet esse etiam publicus, quia homo debet Deo honorem et amorem secundum omnes suos status; praeterea cultus debet esse secundum dictamen voluntatis Dei, qui habet ius determinandi modum quo coli debet, et secundum dictamen rectae rationis; proinde non omnis cultus est de se bonus, quia inter cultus potest esse contradictio;
oratio-petitio est conveniens, quia per eam exhibetur Deo reverentia et fiducia; est etiam praecepta, quia per eam proclamatur dominium Dei et invocatur eius adiutorium.
Religio est essentialiter factum interius, sed naturaliter exigit exterioritatem sive in actibus sive in magisterio, quod a Deo posset institui ad regulandum cultum (ecclesia); interioritas potest ducere ad interiorismus seu ad relativismum et individualismum religiosum et demum ad irreligionem, sicut patet ex historia moderna.
Religio ut virtus fundatur in ethica, ad quam spectat determinare officia hominis; sed religio ut doctrina de Deo est fundamentum ethicae; praeterea religio est necessaria ethicae, quia prima relatio hominis est ad Deum et adiutorium Dei requiritur ad observanda officia moralia.
Officia religionis imponuntur a iure naturali, sed determinatio cultus potest esse a lege positiva, sive Ecclesiae (pro baptizatis) sive Status et privatorum. Principalissimus actus religionis est sacrificium; insuper habentur adoratio, vota, oblationes, iuramentum, adiuratio, laudes. Contra religionem habentur vitia opposita: per defectum: impietas et blasphemia; per excessus: superstitio et idolatria.
Officia erga seipsum habent hoc fundamentale principium: "Dilige teipsum amore ordinato", vel "Cura ut ad finem ultimum efficaciter te dirigas.
Officia respiciunt:
a)- conservationem compositi ita ut proibeatur suicidium, mutilatio, etc.;
b)- perfectionem animae, ita ut habeatur officium culturae erga veritatem, honestatis in voluntate et ius ad libertatem pro dignitatem servanda et perficienda; insuper perfectio animae implicat honorem seu bonum nomen;
c)- subiectionem corporis, ita ut habeantur officia negativa (non ponantur actus contra retionalitatem propriam) et positiva (ponantur actus pro bono compositi humani).
Existentia officiorum erga seipsum probatur:
a)- officium conservandi seipsum (contra homicidium) probatur ex hoc quod solus Deus est dominus vitae, homo habet officia erga societatem domesticam et civilem et insuper adest officium agendi secundum sanam inclinationem naturae;
b)- officium erga culturam, honestatem et libertatem probatur ex necessitate consequendi finem ultimum;
c)- officium subiicendi corpus animae probatur ex hierarchia inter animam et corpus.
Praesertim pro libertate haberi debet consideratio, quia saeculis modernis habetur exaggeratio per doctrinam liberalismi. Liberalismus potest esse:
- theoreticus absolutus;
- theoreticus mitigatus;
- theoretico-politicus;
- practico-politicus;
- methodico-politicus.
Iudicium circa liberalismum in quaestionibus doctrinalibus considerat varias libertates quae hodie celebrantur:
- libertas cogitationis potest esse vera et falsa secundum quod affirmatur libertas erga alios homines vel erga veritatem;
- libertas conscientiae est etiam vera vel falsa secundum quod affirmatur erga homines vel erga honestatem;
- libertas cultus est etiam vera vel falsa secundum quod affirmatur erga violentiam vel erga quemcumque cultum;
- libertas loquelae et preli est vera intra limites veritatis et honestatis, falsa autem si limites reiciuntur;
- libertas docendi est vera ut libertas ex parte docentis, falsa ut libertas ex parte doctrinae;
- libertas associationis est vera et iusta intra limites veritatis et honestatis.
Officia erga alios habent principium generale: "Dilige proximum sicut teipsum". Officia sunt negativa vel positiva, secundum quod habetur prohibitio vel praeceptum faciendi.
Omnia officia possunt esse iuridica (respondentia iuri perfecto) vel non iuridica seu pure moralia (respondentia iuri non perfecto).
Persona habet ius ad bona spiritualia veritatis et honestatis, ad conservatione compositi, ad honorem et bonam famam, ad bona materialia; proinde sunt illicita mendacium et scandalum, homicidium, mutilatio, verberatio, ligatio, iudicia temeraria, contumelia, detractio, calumnia, furtum, rapina, fraudes in contractibus.
Ad officia erga alios referuntur reiectio aggressionis iniustae, contra quam licet vim vi repellere cum moderamine inculpatae tutelae, et duellum, quod proibetur a iure naturali:
- reiectio aggressionis iniustae est licita quia est necessaria ad servandum bonum essentiale vitae vel alia bona fundamentalia: virtutis, honoris, etc.;
- duellum est illicitum quia continet malitia homicidii et suicidii et est ineptum ad finem honoris consequendum.

Etica Speciale

Etica individuale

Pagina in allestimento!