De Ente Eiusque Proprietatibus
Ens dicitur id quod est vel id quod habet esse. Potest sumi
participialiter vel nominaliter: participialiter notat esse et connotat
essentiam; nominaliter notat essentiam et connotat esse.
In conceptu connotatio est simpliciter significata seu intellecta;
in iudicio connotatio est exercita, quia in iudicio copula "est"
exprimit proinde exercitium essendi.
Notio entis est comunissima, simplicissima (unde non est stricte
definibilis) et trascendentalis seu comprehendens omnia genera et omnes
differentias.
Notio entis contrahitur ad sua inferiora per modum expressioris conceptus,
non per modum additionis vel compositionis; nam in notione entis omnia
comprehenditur indeterminate; proinde, cum fit contractio et ens limitatur
ad determinatas species entium, nihil aliud fit nisi reddere extressiorem
seu determinatiorem notionem entis, quae prius erat confusa.
Contra Scotum et praesertim contra monismum doctrina scholastica tenet
notionem entis esse analogam, proinde non univocam neque aequivoca: si esst
univoca, omnia ad unitatem reducerentur; si esset aequivoca, nihil commune
haberetur in rebus. Cum contineat omnes modos et omnes determinationes rerum
atque simul trascendat omnia genera et omnes species, notio entis non potest
esse univoca; neque potest esse aequivoca, quia notio entis licet continest
varias determinationes, tamen est notio una.
Analogia entis est sive attributionis sive proportionalitatis: ens formaliter
dicitur de Deo relate ad creaturam, de substantia relate ad accidens; sed
tribuitur creaturae et accidenti propter relationem creaturae cum Deo,
accidentis cum substantia. Praeterea sive Deus sive creatura habent
proportionem ad suum esse, sicut substantia et accidens habent proportionem
ad suum esse; similitudo harum proportionum (analogia proportionalitatis)
efficit ut notio entis praedicetur de Deo et creatura, de substantia et
accidenti. Attende tamen quod proportio Dei ad suum esse est proportio
identitatis (Deum est suum esse), proportio creaturae ad suum esse est
proportio receptionis (creatura recipit suum esse).
Nihilum est negatio entis eiusque conceptus est reflexus, quia obtinetur per
reflexionem mentis supra conceptum entis iam acquisitum.
Ratione extensionis haberi potest nihilum totale et nihilum partiale;
ratione subiecti, in quo est negatio, habetur vel simplex negatio vel
privatio, secundum quod perfectio absens sit debita vel non. Ens rationis
est purum conceptum mentis, quod fit et est dum cognoscitur;
ens rationis
est igitur aliquid ideale quod non potest recipere existentiam. In entibus
rationis habetur semper fundamentum in re, ex qua ratio habet, immediate vel
mediate, suos conceptus. Entia rationis habentur vel in negationibus ( et
privationibus), cum de eis fit propositio affirmativa, vel in relationibus,
sicut est universale reflexum. Ens igitur rationis non est vere ens, sed de
eo fiunt propositiones tamquam si esset ens.
Proprietates transcendentales sunt respectus universalissimi sub quibus
considerari potest ens: conveniunt omni et soli enti; numerantur praesertim
tres: unitas, veritas bonitas.
Unitas est indivisio entis; veritas est relatio entis ad cognitionem;
bonitas est relatio entis ad appetitum. Omne ens est unum, verum et bonum;
nam ens simplex est iam unum; ens compositum in tantum est et consideratur
ens in quantum retinet suam indivisionem; praeterea omne ens, si est
aliquid, est natura sua cognoscibile et capax trahendi ad se appetitum.
Valent ergo axiomata: ens et unum convertuntur, ens et verum convertuntur,
ens et bonum convertuntur.
En classificatio unitatis:
- UNITAS
- in principiis constitutivis
- unitas compositionis
- unitas per se
- unitas per accidens
- unitas simplicitatis
- in plura eiusdem rationis
- unitas universalis
- unitas numerica seu individualis
Identitas est convenientia rei cum seipsa; identitati opponitur distinctio unius ab alio;
en schema distinctionis:
- DISTINCTIO
- realis (adaequata vel inadequata)
- phisica (inter rem et rem)
- metaphisica (inter rem et modum eius)
- logica (adaequata vel inadequata)
- rationis ratiocinatae
- stricte praecisiva
- late praecisiva
- rationis ratiocinantis
Fundamentalis divisio boni: honestum, utile, delectabile.
Honestum habet de se unde moveat et unde deceat;
utile non habet de se neque unde moveat neque unde deceat;
delectabile habet de se unde moveat, sed non habet unde deceat.
Valor reducitur ad bonum; mensura valoris est ipsa mensura boni,
ac proinde mensura entis.
Malum est privatio boni ac proinde non-ens praecisive ut
malum;
honesto opponitur malum turpe;
utili opponitur malum nocivum;
delectabili opponitur malum dolorosum;
alia divisio mali est:
malum physicum (poenae vel non) et
malum morale (peccatum).
Malum absolutum seu totaliter malum dari non potest, quia esset absolutum
non-ens.
Principia circa malum:
malum est in bono, producitur a bono, non per se, sed per accidens ex
defectu quod invenitur in agente vel in materia vel in ipsa actione.
Breviter: bonum causat malum non efficienter, sed deficienter (non
effective, sed defective); bonum finitum deficit in efficiendo.
Drama totius naturae creatae implicat hanc multiplicitatem situationum, in
qua necessario habeatur esse et non-esse, forma et privatio, gaudium et
dolor, vita et mors, etc..
Principia respicientia ens sub proprietatibus transcendentalibus considerata
sunt:
sub ratione unius:
- principium identitatis in triplici forma:
a- positiva (
principium identitatis: ens est ens);
b- negativa (
principium contradictionis: idem non potest esse simul et non esse);
(Principium contradictionis est principium fundamentalissimum in
constructione scientiae, est immediatum et indemonstrabile, quia
supponitur in quacumque demonstratione.)
c- exclusiva (
principium tertii exclusi: quod vis aut est aut non est)
sub ratione veri:
- principium intelligibilitatis: omne ens est intelligibile;
- principium rationis sufficientis: omne ens habet rationem sufficientem sui.
sub ratione boni:
- principium bonitatis: omne ens est bonum;
- principium valoris: omne ens est valor.
De Statibus Entis
Ex experientia mutationis (fieri) oritur problema de statibus entis actualis
et possibilis, sicut constat ex philosophia greca (Parmenides, Plato,
Aristoteles); divisio aristotelica actus et potentiae pro ente actuali, quam
Sanctus Thomas de Aquino [detto "doctor angelicus", 1225circa-1274]
perfecit, optime inservit ad problema mutationis solvendum.
Potentia est capacitas realis agendi vel patienti; actus est id quo potentia
perficitur. En Divisiones potentiae et actus:
- POTENTIA
- Ratione sui
- potentia activa
- potentia passiva
- Ratione proximitatis (ad actum)
- potentia proxima
- potentia remota
- ACTUS
- Ratione perfectionis
- actus purus
- actus non purus
- Ratione naturae
- actus entitativus
- actus formalis
- Ratione ordinis
- actus primus
- actus secundus
Contra Franciscum Suarez thomistae tenent: quidquid est vel est actus purus vel ex
potentia et actu componitur, nam omne ens vel est perfectum vel
imperfectum. Proinde in omne enti actuali valet divisio in potentiam et
actum (quaedam entia vel unicum ens sunt actus purus, alia sunt actus non
purus); aliis verbis: divisio in actum et potentiam comprehendit omne ens
seu adaequatur omni enti in quantum enti.
Consequenter ad structuram actus et potentiae omne ens actuale participatum
invenitur compositum ex esse et essentia, ita ut essentia et existentia
distinguantur distinctione reali. Thesis de distinctione reali non
admittitur a Francisco Suarez [detto "doctor eximius"] et suarezianis,
a Joanne Duns Scoto [detto "doctor subtilis"] et scotistis, qui admittunt
tantum distinctionem virtualem; attamen thomistae tenent distinctionem
realem. Essentia est id quod constituit rem in se, eam distinguit ad
aliis et est radix omnium proprietatum et actionum; dici potest,
secundum varios respectus, substantia, natura, forma, quidditas , ratio rei,
species, definitio. Existentia est id quo aliquid est vel existit
extra possibilitatem vel causas.
En argumenta pro distinctione reali:
1- cum actus limitetur per potentiam, esse in creaturis non potest limitari
per essentiam sicut potentiam, que se habet ad actum;
2- essentia et existentia in ente actuali participato habent conceptus adaequatte distinctos,
ita ut respondere debeant realitatibus distinctis;
3- identitas realis essentiae et existentiae destruit unitatem entis
compositi naturalis, quia unumquodque componentium servaret simul essentiam
et existentiam propriam: inde plura esse et plura entia.
Divisio essentiae:
- Essentia concreta:
- essentia physica, universale concretum, individuum, hoc aliquid.
- Essentia abstracta:
- essentia simpliciter abstracta:
- universale directum, essentia metaphysica.
- essentia qua abstracta:
- universale reflexum, essentia mere idealis.
Possibile est ens ideale aptum ad existendum; distinguitur
ab ente actuali, a potentia subiectiva et ab ente rationis; si aptitudo
profluit ex compassibilitate notarum constituentium, habetur possibile
intrinsecum (intelligibile, cogitabile); si aptitudo profluit a capacitate
alicuius causae illud producendi, habetur possibile extrinsecum (extrinsece
possibile); possibilitas extrinseca est absoluta (pro Deo), physica (pro
agentibus naturalibus), moralis (pro agentibus quae non inveniunt
difficultates).
Maximi momenti esr quaestio de fundamento possibilium seu de fundamento
intelligibilitatis et veritatis.
1- Empiristae et positivistae ponunt fundamentum in ipsa rerum existentia;
sed contra, quia possibilitas supponitur existentiae;
2- Conceptualistae, subiectivistae et immanentistae ponunt fundamentum
veritatis in intellectu humano; sed contra, quia possibilitas et
intelligibilitas imponunt ut aliquid obiectivum intellectui homano;
3- Guiliermus de Occam (francescano, detto il "doctor invincibis"; 1288-1349)
et Renatus Cartesius (1596-1650) ponunt fundamentum possibilium in potentia vel in
voluntate arbitraria Dei; sed contra, quia potentia et voluntas Dei mensuram
accipiunt, secundum nostrum modum concipiendi, ab intellectu Dei; praeterea
potentia Dei fieret ridicula et nulla sive in explicatione occamistica sive
in doctrina cartesiana: nulla est potentia Dei si faceret potest
contradictorium seu impossibile;
4- Plato et Christian Wolff (1679-1754) concipiunt possibile ut aliquid absolutum in se extra
intellectum vel contra intellectum; sed contra, quia intelligibilitas exigit
intellectum; nulla intelligibilitas sine intellectu;
5- Doctrina augustiniano-thomistica ponit rationem formalem supremam
possibilitatis et intelligibilitatis in intellectu Dei, quia est sedis
veritatis, rationem fundamentalem supremam in essentia divina, quia
possibilia et intelligibilia sunt essentiae intelligibiles: in quantum
intelligibiles exigunt intellectum divinum, in quantum essentiae exigunt
Essentiam divinam.
Possibilia igitur sunt modi participabilitatis ad extra Divinae
Essentiae in quantum cognoscuntur a divino intellectu.
Solutio augustiniano-thomistica de fundamento possibilium inservire
potest ut argumentum ad demonstrandam existentiam Dei.
Essentiae metaphysicae sunt aeternae negative, necessariae, immutabiles, compositae et invisibiles.
De Categoriis Entis
Praedicamenta sunt supremi modi essendi entis participati
(finiti et contingentis); si praedicantur de rebus sunt conceptus et tunc
considerantur logice.
Duo sunt supremi modi essendi rerum et igitur duae categoriae:
substantia et accidens; accidens tamen dividitur in novem
(Qualitas, Quantitas, Relatio, Actio, Passio, Ubi, Quando, Situs, Habitus);
unde decem sunt categoriae.
SUBSTANTIA est res cui convenit esse in se et non in alio
tamquam in subiecto inhaesionis; potest tamen esse in alio tamquam in
subiecto receptionis.
Substantia concipitur
- ut subsistens,
- ut substans accidentibus,
- ut producens vel emanans accidentia,
- ut permanens sub fluxu accidentium.
Si in substantia consideratur subsistentia, habetur substantia
transcendentaliter sumpta, quae convenit etiam Deo; si consideratur
substentatio accidentium, substantia est praedicamentum, et convenit tantum
rebus participatis.
- SUBSTANTIA
- Ratione compositionis
- simplex
- composita
- Ratione indipendentiae a materia
- materialis
- spiritualis
- Ratione completionis
- completa
- incompleta
- Ratione status
- prima seu concreta
- secunda seu abstracta
Negant substantias omnes phaenomenistae (empiristae, positivistae, kantiani);
contra eos probatur existentia substantiarum a nobis cognoscibilium ex
esperientia interna et externa, et insuper ex ratione, nam negatio
substantiae facit ut accidentia reddantur entia subsistentia seu substantiae.
Existentia substantiarum illustratur per principia, in quibus clare
perspicitur quod ens est in primis et ante omnia substantia, dum accidens
est tantum id quod substantia apparet vel ostenditur.
Renatus Cartesius et Benedictus de (vel Baruch) Spinoza (1632-1677) definiunt
male substantia, ita ut substantia fiat ens a se et habeatur pantheismus.
Individuatio substantiae corporeae procedit a principio individuationis,
circa quod tres principaliores sententiae dantur.
1- Joannis Duns Scotus et scotistae ponunt haecceitatem; sed contra, nam haecceitas vel
indicat merum factum individualitatis vel est aliquid obscurum;
2- Franciscus Suarez et Godefridus Guilielmus (vel Gottfried Wilhelm) Leibniz (1646-1716)
proponunt ipsam unitatem transcendentalem; sed contra,
nam quaestio fit de distinctione numerica in identitate eiusdem speciei;
3- Sanctus Thomas Aquinas et thomistae proponunt materiam ut signatam
quantitate: unde forma esset principium specificationis, materia sub
dimensionibus quantitativis esset principium individuationis et
multiplicitatis numericae.
Substantia completa dicitur suppositum; attamen suppositum non semper est
substantia; melius definitur distinctum subsistens in aliqua natura; ad
suppositum ergo requiritur subsistentia et distinctio seu
incommunicabilitas, ita ut suppositum non sit nec accidens neque pars neque
natura abstracta neque natura assumpta neque natura communis pluribus.
Persona addit intellectualitatem supposito; minus bona vedetur definitio
personae tradita a Severino Boethio (475-525): "Rationalis (intellectualis) naturae individua
substantia".
Fit quaestio inter scholasticos de costitutivo formali suppositi seu de
suppositalitate qua suppositum est suppositum:
1- Scotistae ponunt suppositalitatem in incommunicatione seu in totalitate in
se; sed contra, nam incommunicatio est aliquid negativi et non indicat
perfectionem, sicut requiritur in notione suppositi;
2- Thomas Jacopo de Vio Cardinalis Caietanus (1469-1534) et Franciscus Suarez
ponunt suppositalitatem in quodam modo substantiali; sed contra, nam modus
non intelligitur quid sit, cum non sit neque substantia neque accidens neque
existentia;
3- Thomistae quidam recentiores, tribuentes propriam sententiam Sanctae
Thomae, ponunt suppositalitatem in proprio actu essendi; haec videtur verior
sententia, nam ens habens proprium actum essendi gaudet illa subsistentia et
distinctione, quae requiruntur in conceptu suppositi.
Contra modernos conceptus personae, qui procedunt a philosophia
phaenomenistica vel idealista, dicimus quod PERSONA est in primis
ens et postea concipitur ut habens autoconscientiam et libertatem;
persona igitur est culmen metaphisicae, nam persona est id quod est
perfectissimum in tota natura; actiones et passiones, attributiones et
denominationes sunt personarum, ita ut actiones participent dignitatem
personae, quae sola potest dicere "ego" et esse sui iuris.
ACCIDENS est res cui convenit esse in alio tamquam in subiecto
inhaesionis; hic loquimur de accidente praedicamento, quod bene
distinguendum est ab accidente praedicabili; accidens praedicamentale est
reale, dum accidens praedicabile est logicum. Accidens est potius ens entis,
quia ei tribuitur nomen "ens" per relationem ad substantiam. Dantur in
natura accidentia distincta realiter a substantia; hoc constat
- ex mutationibus rerum,
- ex rerum activitate,
- ex rerum multiplicitate,
- ex absurdis phaenomenismi.
Qualitas est accidens differentiativum substantiae in seipsa;
potest esse habitus et dispositio, potentia et impotentia, passio et
patibilis qualitas, forma et figura. Habitus est qualitas difficile mobilis
qua subiectum bene vel male disponitur in essendo vel in operando (habitus
naturales seu innati, acquisiti, infusi, boni, mali, entitativi, operativi);
potentia est principium qua proximum agendi vel resistendi.
Relatio est respectus unius ad aliud; constituitur per "esse ad" seu
est essentialiter "ad aliquid". Principium relationis: relativa, in
quantum relativa, sunt simul natura et cognitione.
En divisio relationis:
- RELATIO potest esse
- transcendentalis vel praedicamentalis
- realis vel logica
- secundum esse vel secundum dici
- mutua vel non mutua
De Causis Entis
Causa est aliquod principium; principium autem est id a quo aliquid
procedit quocumque modo; principium a quo procedit intelligibilitas rei est
ratio; principium a quo procedit esse rei causa. Causae ab
Aristotele quatuor numerantur:
- causa materialis et formalis (causae intrinsecae seu constitutivae),
- causae efficiens et finalis (causae extrinsecae seu effectivae).
Cum de causa materiali et formali actum sit in Cosmologia, in Ontologia
agitur de causa efficienti et finali.
Causa efficiens est causa extrinseca quae actione sua producit effectum a se
distinctum; causalitas causae efficientis est agere seu actio, quae est
exercitium potentiae activae. Distinguendae sunt actio simpliciter sumpta ab
effectione et a motione:
- actio simpliciter sumpta indicat procedentia alicuius rei a potentia
activa;
- effectio indicat actionem in quantum non supponit in effectu aliquod esse
(a non esse ad esse);
- motio supponit subiectum (materiam vel potentiam) et est propria causarum
creaturarum.
Circa causalitatem efficientem duae dantur quaestiones:
- prior inquirit utrum in natura dentur causae efficientes;
- posterior inquirit circa momentum (inteso come valore) principii causalitatis, quod consideratur
ut principium universaliter regulans nexum inter effectum et causam
efficientem.
De prima quaestione, utrum in natura dentur causae efficiens,
Nominalistae, Empiristae, Positivistae, Kantiani, Occasionalistae negant
quod in rebus detur vera causalitas efficiens: priores negant absolute
realitatem efficientiae, occasionalistae negant causalitatem in creaturis,
quae essent potius simplex occasio ad actionem Dei, qui est unica causa.
Contra occasionalistas dicimus quod causalitas efficiens in creaturis non
repugnat, immo maxime convenit; ad causalitatem efficientem enim non
requiritur potentia infinita creandi et praeterea onnipotentia Dei
melius ostenditur si Deus dat causalitatem efficientem creaturis.
Contra ceteros dicimus quod causalitas efficiens nobis ostenditur ex
experientia et ex ratione, quae monstrat necessarium nexum inter esse
rerum et earum operari; praeterea plura absurda haberentur ex negatione
causalitatis: scientia non sustineretur, non haberetur sufficiens
distinctio inter viventia et non viventia, non explicarentur
impressiones rerum externarum in nos.
Quoad principium causalitatis, cuius momentum in scientiis neminem fugit,
questio habetur circa formulam et circa momentum (inteso come valore) ontologicum, analyticum et
transcendentalem.
In tota quaestione de causalitate adversarios habemus David Hume (1711-1776)
et Immanuel Kant (1724-1804) eorumque sectatores.
Formulae frequentiores inter scholasticos modernos sunt: - omne
contingens exigit necessarium - ens per participationem exigit ens per
essentiam -, praeter alias formulas traditionales (quidquid movetur ab
alio movetur - quidquid fit ab alio fit - quidquid incipit causam habet).
Nos proponimus formulam: omne deveniens est dependens, ad generalissimam
applicationem, ad faciliorem usum in scientiis, ed commodiorem
defendiorem contra adversarios.
Momentum (inteso come valore) ontologicum principii causalitatis probatur indirecte
per reductionem ad principium contradictionis, in quantum negatio
dependentiae pro ente devenienti aequivalet negationi principii
contradictionis, quod est principium fundamentale entis.
Momentum (inteso come valore) analyticus principii causalitatis probatur ex
hoc quod praedicatum "dependens" obtinetur per analysim subiecti "deveniens".
Momentum (inteso come valore) transcendentalis principii causalitatis
probatur ex hoc quod notiones "deveniens" et "dependens" referuntur ad
notionem "ens", quae est notio transcendentalis, valens pro ex experientia
et ultra experientiam.