Anno 1398 Die 25 Martii.
Desideria justa petentium congruo favore prosequimur, & votis eorum, per quæ divini cultus provenire speratur augmentum, libenter Nos exhibemus propitios & benignos. Sane petitio pro parte dilectæ in Christo filiæ Nobilis mulieris Suevæ de Orsinis [3d1] relictæ quondam Francisci de Banzio Ducis Andren.
Nobis exhibita continebat, quod ipsa pie de animæ suæ salute recogitans, ac cupiens terrena in cœlestia, transitoria in æterna, felici commercio commutare, de bonis sibi a Deo collatis in Civitate Andren. in ipsius fundo unum locum, pro usu & habitatione Fratrum Ordinis vestri cum Ecclesia, campanili, campana, cœmeterio, claustro, dormitorio, refectorio, domibus, & aliis necessariis officinis, fundare, construere, seu construere facere, Domino auxiliante, proponit, quare pro parte dictæ Suevæ Nobis fuit humiliter supplicatum, ut eidem Suevæ faciendi præmissa, & vobis recipiendi locum ipsum, pro usu, & habitatione prædictis, licentiam concedere de benegnitate Apostolica dignaremur.
Nos igitur, qui divini cultus augmentum, & prædicti Ordinis propagationem, intensis desideriis affectamus, hujusmodi supplicationibus inclinati, eidem Suevæ faciendi præmissa, ac vobis locum præfatum cum hujusmodi Ecclesia, campanili, campana, cœmeterio, claustro, Parochialis Ecclesiæ & cujuslibet alterius jure semper salvo, ac tam fel[icis]. rec[ordationis]. Bonifatii PP. VIII Prædecessoris nostri, quam aliis quibuscunque Constitutionibus dicti Ordinis contrariis nequaquam obstantibus, plenam & liberam facultatem auctoritate Apostolica tenore præsentium elargimur. Nulli ergo &c.
Dat[um]. Romæ apud S. Petrum VIII Kal. Aprilis, Pontificatus nostri Anno Nono.
[tratto da “ Bullarium Ordinis FF. Prædicatorum ... Opera Rev.mi P. F. Thomæ Ripoll Magistri Generalis”, Editum ... a P. F. Antonino Bremond, Romæ, MDCCXXX., Ex typographia Hieronymi Mainardi, Tomus II ab Anno 1281 ad 1430, p. 371]
NOTE
[1d1] Andriensis: In Bariana Provincia Regni Neapolitani. Hoc Cœnobium juris est Provincialis Apuliæ.
[2d1] Archivo: In quo Exemplax ex Archivo Apostolico Libro LXXIII fol. 134.
[3d1] Suevæ de Orsinis: Adeas Sansovinum.
Pro Conventus exactae observantiae.
1. Deputamus ac speciali auctoritate nobis concessa a Rev.mo, concurrente etiam consilio et assensu Patrum huius Provinciæ, erigimus sequentes Conventus, scilicet, S. Dominici de Monopoli, S. Annuntiationis Lycii, S. Crucis de Trano, S. Dominici de Andria, S. Dominici Foggiarum, S. Mariæ Lauretanæ Ferrandinæ et S. Petri Imperialis de Tarento in Conventus exactæ observantiæ, in quibus regula et Constitutiones nostræ ab omnibus illic degentibus ad unguem observentur, nec cum aliquo ibi commorante in carnibus, vel aliis regulari vitæ repugnantibus quoquo modo vel quovis prætextu aut colore, nisi propter actualem infirmitatem dumtaxat dispensari possit, juxta præscriptum nostrarum Constitutionum diss. 2, cap. 1, et serventur ulterius particulares Ordinationes pro unoquoque ipsorum a nobis in Visitatione factæ.
2. Cum Conventus noster S. Dominici de Monopoli fuerit deputatus pro recipiendis ad habitum et educationem Novitiorum simplicium, ordinamus ut antequam ad habitum recipiantur, in vestitu sæculari in præfato Con-ventu per decem dies immorentur, vacantes exercitiis spiritualibus et generali suorum peccatorum confessione se disponant ad Dei obsequium et Religionis ingressum … Emissa autem professione mandamus ut non possint assignari, nisi in uno ex his quinque Conventibus, scilicet Sanctæ Crucis de Trano, S. Dominici de Andria, S. Dominici Foggiarum, S. Mariæ Lauretanæ Ferrandinæ et S. Petri Imperialis de Tarento, a quibus removeri non possint ante quatuor annos, quorum primo humanioribus litteris vacent, et philosophiæ, tribus sequentibus expleto autem cursu philosophiæ, si ad alios Conventus eos assignari necesse fuerit, mandamus ut assignentur in conventibus infra deputatis pro studio S. Theologiæ, et non alibi, in quibus maneant usque ad Sacerdotium reclusi in Novitiatu sub cura Magistri …
(Archivio Generale dell’Ordine dei Predicatori. Cod. XIII, 20 Ordinationes per Mag. Gen. eorumque Cominissarios pro Provincia S. Th. Apul. sancitæ, et Acta Capitulorum Proc. S. Thomæ Apul. sæculis XVII, XVIII, XIX).
Pro Conversis.
1. Pro bona educatione Fratrum Conversorum ordinamus ut cum primo obtenta fuerit facultas ipsos recipiendi, non recipiantur ad habitum nec tertiarii, nisi in Conventibus S. Dominici de Monopoli, SS. Annuntiationis Lycii, Sanctæ Crucis de Trano, S. Petri Imperialis de Tarento, S. Dominici de Andria, S. Dominici Foggiarum, in quibus viget regularis observantia, nec ab ipsis amoveri passint ante triennium.
2. Ordinamus ut in prædictis, et in unoquoque alio Conventu deputatur aliquis ex gravioribus Patribus in Magistrum ipsorum, qui eorum defectus corrigat.
(Archivio Generale dell’Ordine dei Predicatori. Cod. XIII, 20 Ordinationes per Mag. Gen. eorumque Cominissarios pro Provincia S. Th. Apul. sancitæ, et Acta Capitulorum Proc. S. Thomæ Apul. sæculis XVII, XVIII, XIX).
[trasferimento Studio Generale da Andria a Lecce]
Declaramus ob studiorum incrementum et splendorem, fuisse jussu Rev.mi Pratris nostri translatum studium Generale huius Provinciæ e Convento S. Dominici de Andria ad Conventum S. Joannis de Aymo Civitatis Licyensis per sequentes eius litteras, quæ publicatæ fuerunt in Capitulo Provinciali, die 15 Aprilis 1652.
«Nos Frater Joannes Baptista de Marinis, etc. Cum nostri mumeris sit studia in Ordine nostro, quantum in Domino possimus, promovere, justis de causis animum nostrum moventibus, harum serie nostrique auctoritate officii, supprimimus, ac suppressum declaramus studium Generale Provinciæ nostræ S. Thomæ in Conventu S. Dominici de Andria: ipsumque in integrum transferimus ad Conventum nostrum S. Joannis de Lycio, quem declaramus deputatum et erectum in studium Ge-nerale praefatæ Provinciæ S. Thomæ: assignantes in ipso Ad RR. PP. moderatores, scilicet Regentem, Baccalaureum Ordinarium et Magistrum Studentium: nec non etiam omnes studentes formales jam examinatos et ap-probatos in ditto studio generali, cum omnibus privilegiis, exemptionibus, statutis ac ordinationibus, quæ in præfato Conventu S. Dominici de Andria erant in usu: non obstantibus in contrarium ordinationibus Capitulorum Generalium, vel prædecessorum nostrorum, quibus in hac parte auctoritate officii nostri derogamus. quorum executionem committimus tibi Ad. R. P. magistro Fratri Gregorio de Areilza Provinciali Terræ Sanctæ, Visitatori, Commissario et Vicario Generali præfatæ Provinciæ. In quorum, etc.».
(Archivio Generale dell’Ordine dei Predicatori. Cod. XIII, 20 Ordinationes per Mag. Gen. eorumque Cominissarios pro Provincia S. Th. Apul. sancitæ, et Acta Capitulorum Proc. S. Thomæ Apul. sæculis XVII, XVIII, XIX).
ILL.MO AC PRÆSTANTISSIMO VIRO
DOMINO D. SEBASTIANO SPAGNOLETTI
HIUS CIVITATIS ANDRIEN MODERATORI PERVIGILI
JUSTITIA, PIETATE, CHRISTIANA MUNIFICENTIA UNDIQUE PRAECLARO
FRATER HYACINTHUS VIOLA
ORDINIS PRÆDICATORUM INTER AUDITORES, STUDENS HUMILLIMUS
SE, SUASQUE TIIEOLOGICO-DOGMATICO-POLEMICOS THÆSES
IN ADDICTISSIMI, AC OBSEQUENTISSIMI ANIMI ARGUMENTUM
D. D. D.
SUB PRÆSIDIO, ET TUTELA
AD. REV. PATRIS F. RAYMUNDI DEL MONACO
SACRÆ THEOLOGIÆ LECTORIS PRIMARII.I. Sanctorum animæ, quibus nihil luendum, ac expiandum superest, statim ac e corporibus sunt solutæ, et ante ultimum generale judicium, absque mora intuitiva Dei visione fruuntur et donantur.
II. Infandum, ac lacrymabile Adamæ peccatum, quod tot ærumnarum fons fuit, et origo, vere et proprie in universum humanum genus difluit, atque traicitur.
III. Etsi Scripturæ Sacræ Interpretes, pro suo quisque studio, Salomonem in electorum album vel in reproborum numero collocent, adhuc tamen sortem eius æternam incertam omnino esse sustinemus.
In tempio S. Dominici Ordinis Praedicatorum disceptabitur.
Die … Mensis … Anno …
(È stampata dietro una Immagine di S. Vincenzo Ferreri, che si conserva nell' Oratorio pubblico Ducale, ora del Conte Ferdinando Spaguoletti-Zeuli).
Nicolaus Adinolfi U. I. D. Dei et Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Andrien. Hic auctoritate ordinaria, vel quatenus opus delegata etc. interdicimus, et Interdicto supponimus Ecclesiam S. Dominici Ordinis Prædicatorum huius civitatis, quia contra formam soliti immemorabilis Rev. Pater Prior et Patres citati, moniti, invitati, et requisiti renuerunt facere processionem Divi Dominici Protectoris præfatæ civitatis cum eius Statua lignea ab immemorabili, singulis annis, post secundas Vesperas, fieri consueta, prout ex actis; unde tamdiu antedicta Ecclesia maneat Interdicto supposita, donec adimpletis omnibus de jure adimplendis per ipsosmet Patres, absolutionis vel relaxations beneficium humiliter petitum a Nobis obtinere meruerint.
Datum Andriæ ex Palatio Episcopali, sub die 4 mensis Augusti 1708, hora 23 cum dimidio Nicolaus Episcopus Andriensis.
Amoventes, lacerantes etc. — Subd. Cristianus Cancellarius.
(Arch. della Cattedrale di Andria: Caose diverse, ecc.).
Andrien Processionis et Interdicti.
- An PP. Dominicani civitatis Andriæ teneantur in die festivitatis S. Dominici Patroni dictæ civitatis asportare statuam eiusdem Sancti ab eorum Ecclesia ad Ecclesiam Cathedralem cum simplici associatione absque cantu, et elevatione Crucis ad finem faciendi processionem per civitatem cum Clero Sæculari et Regulari; et quatenus affirmative
- An præceptum iniunctum per Curiam Episcopalem eiisdem PP. Dominicanis sub poena Interdicti sustineat in casu.
- An sustineat Interdictum appositum ab eadem Curia in Ecclesia dictorum RR. PP. Dominicanorum ob eorum contumaciam in non parendo eidem præcepto.
- An sustineat amotio facta eiusdem Interdicti in casu.
- An iidem PP. deinde celebrando in eorum Ecclesia inciderint in Irregularitatem et in alias poenas S. Canonum.
- An Fratres suspensi, sint reintegrandi ad audiendas confessiones Sacramentales.
Die 6 Iulii 1709.
Sacra Congregatio Em.orum S. R. E. Cardinalium Concilii Tridentini Interpetrum. Ad I et II respondit: Affirmative. Ad III negative. Ad IV et V rescripsit provisum in III. Ad VI rescripsit ad mentem.B. Card. Panciatibus Præf. V. Petra Secr. — Ad mentem: Petant veniam et reintegrent ad confessiones.
(Arch. della Cattedrale di Andria: Caose diverse, ecc.).
Nos Prior et Patres de Consilio assignati in hoc Venerabili Conventu S. Dominici de Andria Ord. Præd. inspectis tot tantisque iniuriis, molestiis et damnis huic Conventui a quibuscumque personis illatis, tam Ecclesiasticis, quam sæcularibus in notabile præiudicium Privilegiorum Ordini nostro, cæterisque Mendicantium Religionibus largiter ac benigne a pluribus Summis Pontificibus concessorum; opportune providere volentes prædicto Conventui de legitimo Conservatore omnium dictorum Privilegiorum, capitulariter congregati unanimiter elegimus Ill.mum et Rev.mum Dominum Archiepiscopum Tranensem omni vigilantia, prudentia et doctrina præditum et erga Nostram Religionem satis Pium et Benevolum ad hoc Conservatoris munus facultate nobis preestita circa talem electionem a prædictis Summis Pontificibus.
Quapropter tenore præsentium præfato Conventui S. Dominici de Andria instituimus et institutum declaramus prædictum Ill.um Dominum Archiepiscopum Tranensem tanquam verum et legitimum Conservatorem omnium prædictorum nostrorum privilegiorum humiliter eum deprecantes ut non solum hoc officium acceptare, verum etiam efficacis defensionis præsidio occurrere dignetur contra quascumque molestias, iniurias, violentias et damna usque modo huic Conventui illata tam ab ecclesiasticis personis, quam sæcularibus ut si quæ damna jam illata reparabilia censuerit, ea pro viribus reparare quam citius non dedignetur juxta potestatem illi con-cessam a S. Sede Apostolica.
Sin autem ad minus de tanti viri auctoritate præsumimus nulla in posterum gravamina nulla ut præudicia contra tenorem privilegiorum nostrorum a quacumque persona tam ecclesiastica quam sæculari præfato Conventui irroganda fore.
Unde et praesentes litteras testimoniales fecimus et propriis manibus eas subscripsimus atque Sigillo Conventus munimus.
Datum Andriæ die decima Mensis Iunii 1720.
Ego F. Hyacinthus Sarcuni Lector et Prior atque primus elector.
Ego F. Nicolaus Th. Barone S. Theologiæ Lector primus, secundus elector.
Ego F. Petrus Martyr a Melficta Lector, Magister Novitiorum et tertius elector.
Ego F. Dominicus Th. Friuoli Lector Vicarius et quartus elector.
Ego F. Ioseph Maria Stasi lector et quintus elector.
(Teatro dove si rappresentano ecc., pag. 4 t. si conserva nella Curia Episcopale di Andria).
Anno 1727 Die 26 Aprilis.
Cum, sicut accepimus, dilecti filii Prior, & Fratres Conventus Civitatis Andrien. Provinciæ Apuliæ Ordinis Sancti Dominici, nimium grave onus, cui suberant, publicis processionibus, seu supplicationibus, quæ in dicta Civitate intra anni decursum, & præsertim singulis feriis sextis Mensis Martii, Dominica Palmarum, Annunciationis Beatæ Mariæ Virginis, Sanctorum Richardi, Blasii, Antonii de Padua, & ipsius Sancti Dominici festis diebus fieri consueverant, interveniendi, statuamque ejusdem Sancti Dominici illius die festo ab Ecclesia dicti eorum Conventus ad Cathedralem Ecclesiam Andrien. deferendi, ac insuper primis vesperis, & Missis solemnibus in eadem Cathedrali Ecclesia Annunciationis, & Sancti Richardi festis diebus prædictis assistendi sufferre non valentes, die sexta Mensis Julii proxime præteriti a Congregatione venerabilium Fratrum nostrorum Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalium Concilii Tridentini interpretum, per modum provisionis decerni obtinuerint, se nonnisi ad aliquot paucas duntaxat processiones, seu supplicationes ejusmodi infra annum accedere teneri, & obligatos esse.
Nunc vero pro parte dilectorum etiam filiorum Cleri, ac populi Civitatis prædictæ decretum ad eorundem Prioris, & Fratrum favorem ab ipsa Congregatione Cardinalium, sicut præmittitur, emanatum impugnari, ac de subreptionis, & obreptionis vitio redargui prætendatur, vel maxime quod dictæ Congregationi Cardinalium quædam resolutiones, quæ tam ab ipsa, quam alia Congregatione eorundem Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalium, Sacris Ritibus, & cæremoniis ecclesiasticis præposita, adversus tunc existentes Priorem, & Fratres dicti Conventus super hac re alias prodierunt, subtacitæ fuerant.
Nos considerantes Priorem, & Fratres ejusdem Conventus sine gravi eorum incommodo, ac non minus disciplinæ regularis, quam sacrarum literarum studiorum inibi vigentium detrimento tot processionibus, seu supplicationibus interesse, aliaque præmissa adimplere non posse, ac proinde religiosæ eorum quieti, & tranquillitati, quantum cum Domino possumus, salubriter providere cupientes, ac ipsorum singulares personas a quibusvis excommunicationis, suspensionis,& interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris, & pœnis, a jure, vel ab homine, quavis occasione , vel causa latis si quibus quomodolibet innodatæ existunt, ad effectum præsentium duntaxat consequendum, harum serie absolventes, & absolutas fore censentes, de memoratorum Cardinalium Concilii Tridentini interpretum, quorum sententiam desuper denuo audivimus, consilio, ac etiam Motu proprio, & ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque Apostolicæ potestatis plenitudine, quod deinceps Prior, ac Fratres dicti Conventus Civitatis Andrien. præsentes, ac futuri, nonnisi ad processiones, seu supplicationes, quæ die festo Corporis Christi, in Litaniis majoribus, & Rogationibus fient, & pro bono, causa, ac honore publico a venerabili Fratre moderno, & pro tempore existente Episcopo Andrien. indicentur, juxta decretum a prædicta Congregatione Cardinalium Concilii Tridentini interpretum anno MDCXXVIII generaliter editum, accedere teneantur, harum serie statuimus, & declaramus, eosque perpetuis futuris temporibus a quacunque obligatione quibusvis aliis processionibus, seu supplicationibus præter mox recenfitas interveniendi, necnon statuam ejusdem Sancti Dominici ad supradictam Cathedralem Ecclesiam deferendi, ac vesperis, & Missis solemnibus festis diebus Annunciationis B. Mariæ Virginis, & Sancti Richardi in eadem Ecclesia Cathedrali assistendi, etiamsi ex pacto, contractu, conventione, vel ex qualibet quantumvis legitima, pia, & privilegiata causa proveniret, motu, scientia, & potestatis plenitudine paribus, tenore præsentium plenarie eximimus, & liberamus.
Ceterum Priori, seu cuicunque alteri Superiori ejusdem Conventus nunc, & pro tempore pariter existenti, ne in posterum quovis titulo, colore, vel prætextu ipsi Conventui, illiusque Fratribus talia, vel id genus onera imponere, seu illorum impositioni consentire audeat, seu præsumat, sub privationis vocis activæ, & passivæ eo ipfo absque alia declaratione, aliisque nostro, ac Romanorum Pontificum successorum nostrorum arbitrio infligendis pœnis, præter, & ultra nullitatem actus impositionis, & acceptationis onerum hujusmodi districte prohibemus.
Præmissa vero omnia, & fingula quoad dictum Conventum Andrien. per Nos disposita, ut præfertur, ipsasque præsentes literas ad reliquos Conventus prædictorum Ordinis, & Provinciæ Apuliæ, si qui forsan aliis, quam supradictis processionibus, seu supplicationibus interessendi obligationibus, aut oneribus detinentur, eadem auctoritate extendimus, & ampliamus, illæque inibi servari præcipimus, & mandamus.
Decernentes easdem præsentes literas semper firmas, validas, & efficaces existere, & fore, suosque plenarios, & integros effestus sortiri, & obtinere, ac illis ad quos spectat, & quandocunque spectabit, in omnibus, & per omnia plenissime suffragari, & ab eis respective inviolabiliter observari.
Sicque in præmissis per quoscunque judices ordinarios, & delegatos, etiam causarum Palatii Aposlolici Auditores, ac ejusdem Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinales, etiam de latere Legatos, & Apostolicæ Sedis Nuncios, sublata eis, & eorum cuilibet, quavis aliter judicandi, & interpretandi facultate, & auctoritate judicari, & definiri debere, ac irritum, & inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter contigerit attentari.
Non obstantibus præmissis, ac Apostolicis, & in universalibus, provincialibusque, & synodalibus Conciliis editis generalibus, vel specialibus Constitutionibus, & ordinationibus, atque prædictarum, & aliarum quarumvis ipsius Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalium Congregationum decretis, & resolutionibus, necnon quatenus opus sit quibusvis, etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis, pactis, contractibus, conventionibus, ac consuetudinibus, etiam immemorabilibus, privilegiis quoque, indultis, & literis Apostolicis in contrarium præmissurum quomodolibet concessis, confirmatis, & innovatis.
Quibus omnibus, & singulis, etiamsi pro sufficienti eorum derogatione de illis, eorumque totis tenoribus, specialis, specifica, expressa, & individua, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio, seu quævis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret, tenores hujusmodi, ac si de verbo ad verbum nihil penitus omisso, & forma in illis tradita observata exprimerentur, & insererentur, præsentibus pro plene, & sufficienter espressis, & insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad præmissorum effectum, hac vice duntaxat specialiter, & expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscunque.
Datum Beneventi sub Annulo Piscatoris die XXVI Aprilis MDCCXXVII, Pontificatus nostri Anno Tertio.
Pro D. Cardinale Oliverio.
C. Archiepiscopus Emissenus.
[tratto da “ Bullarium Ordinis FF. Prædicatorum ... Opera Rev.mi P. F. Thomæ Ripoll Magistri Generalis”, Editum ... a P. F. Antonino Bremond, Romæ, MDCCXXXV., Ex typographia Hieronymi Mainardi, Tomus VI ab Anno 1621 ad Annum 1735, pp. 613-614]
NOTE
[1d9] Teneantur: Consulendus Tractatus de Consensu Bullarum Tomo ultimo Tit. V.
[2d9] Archivo: In quo exemplar authenticum, & aliud impressum Romæ typis R. Cameræ Apostolicæ MDCCXXVII.
Clemente XII universalem gubernante Ecclesiam, et Ectore Carafa Andriæ Duce XI, Religiosorum Prædicatorum causam protegente, S. Congregatio Episcoporum Reguliarum statuit at decrevit.
Primo in reparationem offensæ sacrilegæ factæ Venerabili occasione turbatæ processionis, esse per decennium in qualibet dominica proxima post Octavam festivitatis SS. Corporis Christi exponendum solemniter in Ecclesia Cathedrali SS. Eucaristiæ Sacramentum, sumptibus Capituli, cum assistentia totius eiusdem Capituli per totam diem, in qua omnes Capitulares, distincti per horas, preces fundant Deo in expiationem commissi reatus, sub poena, scutorum decem incurrenda ab iis qui defecerint, et applicanda arbitrio Episcopi.
Secundo, offerendam altari majori Ecclesiæ Patrum Præd. Lampadam argenteam onciarum Centum faciendam sumptibus infra nominandorum reorum, ex redditibus partecipationum ad ipsos spectantium, cum inscriptione facienda juxta mentem, nec non eorumdem expensis desumentis ut supra, esse constituendum fundum ad perpetuam dictæ lampadis diu noctuque ardentis manutentionem.
Tertio, in adventu Episcopi petendam esse in palatio Episcopali publice veniam commissorum ab integro Capitulo in corpore, et successive ab omnibus capitularibus sinculatim, idemque repetendum esse publice in prima functione Pontificali prædicti Episcopi.
Quarto, Archipresbyterum Pincernam, et Presbyterum Carolum Antonium Scesa, Magistrum Cæremoniarum, esse condemnandos per decennium ad carcerem formalem eligendum ab Episcopo: Presbyterum vero Leonardum Caprara ad carcerem, ut supra, per triennium, et ad hunc effectum esse prius revocandos ad carceres.
Quinto, Primocerium Tesse, et Presbyterum Josephum de Mattheis per quinquennium, quo vero ad dictum Presbyterum de Mattheis per triennium.
Romae 8 Feb. 1732.
F. Card. Barberinus Praefectus. J. Arch. Cor. Segr.
Inscriptio Lampadis.
Sumptibus reorum Capituli Cathedralis Andrien in reparationem divini et Episcopalis honoris sacrilege læsi cum inscriptione construi et perpetuo ardere jussit Sac. Cong. Ep.um et Reg.
die VII Feb. MDCCXXXII.
(Dalla Lapide, che si conserva nell’Oratorio della. Congregazione del SS. Rosario).