Si trascrivono in questa pagina
- i versi iniziali del poema, nei quali
si evidenzia che i Normanni vennero in Puglia per recarsi sul Gargano
alla grotta dell'Arcangelo, onde adempiere ad un loro voto;
- stralci del secondo e terzo libro dove è citata la città di Andria,
evidenziata con sfondo giallo.
Gesta ducum veterum veteres cecinere poetae; Aggrediar vates novus edere gesta novorum: Dicere fert animus, quo gens Normannica ductu Venerit Italiam, fuerit quae causa morandi, |
|
5 Quosve secuta duces Latii sit adepta triumphum. Parce tuo vati pro viribus alta canenti, Clara, Rogere, ducis Roberti dignaque proles(14), Imperio cuius parere parata voluntas Me facit audacem: quia vires quas labor artis |
|
10 Ingeniumque negat, devotio pura ministrat. Et patris Urbani(15) reverenda petitio, segnem Esse vetat; quia plus timeo peccare negando, Tanti pontificis quam iussa benigna sequendo. |
Postquam complacuit regi mature potenti Tempora cum regnis, at Graecis Appula tellus lam possessa diu non amplius incoleretur: Gens Normannorum feritate insignis equestri |
|
5 Intrat, et expulsis Latio dominatur Achivis. Hos quando ventus(b), quem lingua soli genialis Nort vocat(16), advexit boreas regionis ad oras, A qua digressi fines petiere Latinos, Et man est apud hos, homo quad perhibetur apud nos; |
|
a 1000? Amat, I,17 |
10 Normanni dicuntur, id est homines boreales. Horum nonnulli Gargani culmina montis Conscendere, tibi, Michael archangele, voti Debita solventes. Ibi quendam conspicientes More virum Graeco vestitum, nomine Melum, |
15 Exulis ignotam vestem capitique ligato Insolitos mitrae mirantur adesse rotatus. Hunc dum conspiciunt, quis et unde sit ipse, requirunt. Se Langobardum natu civemque fuisse Ingenuum Bari; patriis respondit at esse |
|
20 Finibus extorrem Graeca feritate coactum. Exilio cuius dum Galli compaterentur, Quam facilem reditum, si vos velletis, haberem, Nos aliquot vestra de gente iuvantibus, inquit. Testabatur enim, cito Graecos esse fugandos |
|
25 Auxiliis horum, facili comitante labore. Illi donandum patriae munimine gentis Hunc celeri(a) spondent, ubi forte redire licebit. Ad fines igitur postquam rediere paternos, Coeperunt animos mox sollicitare suorum, |
|
30 Italiam secum peterent. Narrator et illis Appula fertilitas ignaviaque insita genti. Sola quibus peragi possit via, ferre moventur(b); Tutor(c) ibi prudens promittitur inveniendus, Quo duce de Graecis facilis victoria fiat. |
Argirous Latii dimoto finibus hoste, Vadit Idrontinam multis(c) comitatus ad urbem. Traditur urbs illi, cives hoc principe gaudent, Hinc Barum repetens, Gallos permittit abire. |
|
1044? |
5 Illi Gaimario vadunt servire Salernum. Gaimarius princeps, confisus viribus horum, Hos secum Barum deducit et obsidet illud. Imperat Argiroo, sibi pareat, urbe relicta Transeat ad Graecos. Monitis parere monentis |
10 Abnuit Argirous: confligere non tamen audens Invalidus pugnae se custodivit in urbe; Depopulans agros et amoena novalia Bari, Moenia Gaimarius propriae repedavit ad urbis(73). Constantinus, eo qui tempore iura regebat |
|
1045– 1046. |
15 Imperii, mandat, properet quantocius ad se Argirous. Iussis favet imperialibus ille. Aequoris Adriaci transvectus fluctibus, urbem Appetit imperii(74). Placidus, qui praesidet urbi, Suscipit aggressum magnis et honoribus illum |
1046 |
20 Promovet. Interea populus, quem rexerat ipse, Pars comiti Petro(75), pars est sociata Drogoni Tancredi genito, modico quia vixerat eius Tempore germanus, vir(a) ferrea dictus habere Brachia Guilermus(76), cui vivere si licuisset, |
25 Nemo poeta suas posset depromere laudes; Tanta fuit probitas animi, tam vivida virtus. Unfredum totus cum fratre Drogone tremebat Italiae populus, quamvis tunc temporis esset Ditior his Petrus consanguinitate propinquus. |
|
30
Edidit hic Andrum(77), fabricavit et inde Coretum(78). Buxilias(79), Barolum(80) maris(b) aedificavit in horis. Fama super comites alios excreverat huius; Sed comes Unfredus cum fratre Drogone superbam Deponunt mentem, quia dum certamen inhire |
|
35 His parat, infelix felicia tempora perdens Vincitur et capitur. Curru fortuna rotato Tancredi natos sublimes reddere coepit. Imperii (...) |
............
360 Dux Petro suspectus erat, quia prorsus eunti Ad fines Siculos vires adhibere negarat. Dux tamen ablata formidine convocat illum, Et sibi concessum dicens a fratre Tarentum, Fraterni repetit ius muneris. Ipse negavit |
|
365 Reddere, quae fuerant armis superata paternis. Hac gravis inter eos oritur dissensio causa; Ac veniens Andrum, varios ad bella paratus Coepit inire Petrus; nova praecipit arma parari, Auget militiam, suffragia poscit ubique, |
|
Amat, VII,2 |
370 Quaeque sui iuris, servari tuta laborat(54). Interea Tranum praeclari nominis urbem Divitiis, armis et multa gente repletam, Obsidione parat dux subdere. Petrus ad urbem Electos bis sex equites agit, ut sibi cives |
375 Alliceret monitis, confortarentur et eius Aspectu viso. Qui dum sua verba loquendo Protrahit in longum, subito Robertus et eius Diffusus campis apparuit undique miles. Obsessi cives decies iam quinque diebus |
|
380 Convenere Petrum simul intra moenia clausum, Orant, ut faveat comes urbis deditioni; Damna quidem nequeunt perferre diutius urbis. Hoc primo fieri nimio moerore gravatus Ille negat; tandem lacrimans, cogentibus illis, |
|
[1073] Febr.2 |
385 Poscit, cum sociis ut liber abire sinatur; Sicque duci fieri concessit deditionem. A duce non patitur(a) discedens urbe videri, Atque ducem voluit nullatenus ipse videre, Tam ducis horrendum ducebat cernere vultum. |
Febr.7 |
390 Trani, cuius erat laus clarior, urbe recepta Se Iuvenacenses dedunt et Buxilienses. Buxiliæ(56) Petri fuerant, Iuvenacus(57) Amici, Cui patruus Petri pater extitit(58). Hunc, quia fratri Contulit auxilium, dux oderat, et quia fines |
Amat, VII,3 |
395 Dalmaticos sine velle suo templavit adire. His dux expertis, cupiens sibi subdere Petrum, Obsidione parat circumvallare Coretum(59). Petrus, ut hunc audit castrum circumdare castris, Non audens armis contendere, mœnibus Andri(60) |
400 Excipitur tutus. Qui dum prodisse ad Andro, Tranensi prædam deferre profectus ab urbe, Atque equites essent decies hunc quinque secuti, Guido quaterdenos equites induxerat urbi. Ex ducis edicto germanus coniugis eius(61) |
|
405 Egreditur(b) subito, diffuso milite campis. Inde Petrum capiunt, et se prius inficiatum Præsentare duci vel præsentare(62) coactum. Imposuit finem ducis hæc captura labori. Sed tandem fidei iurando iure ligatus |
|
410 Solvitur, et recipit quæ perdidit omnia Petrus, Liber abit, solo Trani privatus honore(c). Interea (...) |
NOTE (sono annotate con lettere, quelle di critica, con numeri, quelle di commento)