Contenuto
(stralcio dall'originale della Biblioteca Comunale "R. Bonghi" di Lucera,
digitalizzato da "
Internet Culturale")
“Historia diplomatica Friderici Secundi”
sive constitutiones, privilegia, mandata, instrumenta quae supersunt istius imperatoris et filiorum eius
Jean Luis Alphonse Huillard - Bréholles (1817-1871)
unius ex academiae inscriptionum sociis
tratto dall'edizione: tip. Henricus Plon, Parisiis, 1859, tomus V, pars II,, pagg.848-849.
Mandatum ad Alexandrum filium Henrici, de una navi curiae
frumento onerata ad Riccardum Filangerium imperii legatum in
Syria mittenda, de expensis factis in castris Bari, Trani et Andriae,
et de quibusdam aliis super quibus responsum usque ad principis adventum differtur.
(Regest. imper. Freder. II, fol. 88 recto; in edit. Carcan., p. 378.)
De mandato facto per magistrum Petrum de Vinea scripsit G. de Tocco:
Fredericus, etc., Alexandro filii Henrici, etc.
Plures licteras fidelitatis tue plura capitula continentes benigne recepimus, et ecce tibi ad singula
respondemus:
primo de navi onerata frumento quam ad R.[iccardum] Filangerium marescallum et fidelem nostrum,
sacri imperii in Siria legatum, tibi mandavimus destinandam pro stipendiis militum qui cum
ipso morantur ad servitium nostrum, de quo nostro culmini rescripsisti quod duabus
tantum navibus nostris inventis Brundisii curie nostre et mercatorum victualibus oneratis,
de mandato ammirati fidelis nostri unam aliam navem cujusdam civis Brundisii in qua
curia nostra tertiam partem habet invenisti capacem duarum milium salmarum frumenti,
placet majestati nostre ut navem ipsam cum duobus milibus salmis frumenti ad dictum
marescallum fidelem nostrum transmictas.
Verum quia scripsisti te non habere de frumento curie nostre pro predicto mandato complendo,
ecce scribimus R[iccardo] de Montefuscolo justitiario Capitanate fideli nostro et fratri A. statuto
in Bersentino fideli nostro ut de frumento nostro quod habent quod tibi defuerit suppleant,
ut deinde mandatum nostrum efficaciter exequaris.
In uno tamen te fore volumus circumspectum quod, quia sicut credimus binas licteras
de navi onerata frumento mictenda ad marescallum predictum a nostra celsitudine recepisti,
non intelligas de binis navibus trasmictendis, sed sis una tantum mictenda contentus in modum predictum.
De hys que fecisti in castris nostris Bari et Trani oportune sicut scripsisti
et de expensis quas castellanis novis ibidem statutis fecisti per absentiam judicis Philippi de Aversa
et provisoris castrorum nostrorum ipsarum partium, quas necessarium erat dari,
et quod fecisti fieri in castro Andrie ubi F. filius noster moratur,
placet nobis quod ad curie nostre commodum facere curavisti.
De mandato quod dicis ammiratum fecisse duaneriis nostris Brundisii per licteras suas
ut scalaticum non reciperent de victualibus mercatorum pro eorum navibus onerandis,
quod sicut dicis olim duanerii recipere debuerunt, ecce eumdem ammiratum ad presentiam
nostram vocavimus, et ipso veniente tam de hys quam de aliis quod excellentia nostra
melius viderit statuemus. Interim autem quousque nostrum inde beneplacitum injungamus,
scalaticum recipi facias secundum quod a duaneriis sicut scripsisti recipi consuevit.
De eo quod scripsisti quia statuti super portu Sancti Cataldi de Baro petunt a te ut mercatores
Baroli habentes victualia cogas deferre victualia ipsa ad portum ipsum,
cum vicinius possent deferre et commodius ad portum Rivuli ubi non minus quam
in portu Sancti Cataldi utilitas nostre curie procuratur, et super expensis dandis
nuntio Greco qui est Fogie qui a curia nostra rediit, ecce quod venimus festinantes
in regno nostro et proxime erimus Fogie ubi nostro conspectui comparebis,
et statuemus de hys quod ad honorem et commodum curie nostre viderimus statuendum.
Datum Orte, XVI martii, XIII indictionis.&