Anno 1398 Die 25 Martii.
Desideria justa petentium congruo favore prosequimur, & votis eorum, per quæ divini cultus provenire speratur augmentum, libenter Nos exhibemus propitios & benignos. Sane petitio pro parte dilectæ in Christo filiæ Nobilis mulieris Suevæ de Orsinis [3] relictæ quondam Francisci de Banzio Ducis Andren.
Nobis exhibita continebat, quod ipsa pie de animæ suæ salute recogitans, ac cupiens terrena in cœlestia, transitoria in æterna, felici commercio commutare, de bonis sibi a Deo collatis in Civitate Andren. in ipsius fundo unum locum, pro usu & habitatione Fratrum Ordinis vestri cum Ecclesia, campanili, campana, cœmeterio, claustro, dormitorio, refectorio, domibus, & aliis necessariis officinis, fundare, construere, seu construere facere, Domino auxiliante, proponit, quare pro parte dictæ Suevæ Nobis fuit humiliter supplicatum, ut eidem Suevæ faciendi præmissa, & vobis recipiendi locum ipsum, pro usu, & habitatione prædictis, licentiam concedere de benegnitate Apostolica dignaremur.
Nos igitur, qui divini cultus augmentum, & prædicti Ordinis propagationem, intensis desideriis affectamus, hujusmodi supplicationibus inclinati, eidem Suevæ faciendi præmissa, ac vobis locum præfatum cum hujusmodi Ecclesia, campanili, campana, cœmeterio, claustro, Parochialis Ecclesiæ & cujuslibet alterius jure semper salvo, ac tam fel[icis]. rec[ordationis]. Bonifatii PP. VIII Prædecessoris nostri, quam aliis quibuscunque Constitutionibus dicti Ordinis contrariis nequaquam obstantibus, plenam & liberam facultatem auctoritate Apostolica tenore præsentium elargimur. Nulli ergo &c.
Dat[um]. Romæ apud S. Petrum VIII Kal. Aprilis, Pontificatus nostri Anno Nono.
[tratto da “ Bullarium Ordinis FF. Prædicatorum ... Opera Rev.mi P. F. Thomæ Ripoll Magistri Generalis”, Editum ... a P. F. Antonino Bremond, Romæ, MDCCXXX., Ex typographia Hieronymi Mainardi, Tomus II ab Anno 1281 ad 1430, p. 371]
NOTE
[1] Andriensis: In Bariana Provincia Regni Neapolitani. Hoc Cœnobium juris est Provincialis Apuliæ.
[2] Archivo: In quo Exemplax ex Archivo Apostolico Libro LXXIII fol. 134.
[3] Suevæ de Orsinis: Adeas Sansovinum.