[Castel del Monte - disegno di V.Baltard del 1836]
di mons. Emanuele Merra
Nobili viro Manfrido principi Tarentino fideli nostro.
Clemens semper et mitis in suis actibus mater Ecclesia illum benignitatis circa suos filios et subditos tenet modum, et tanquam vehementer in operibus pietatis exultans, et quasi amoenas sibi delicias existimans misereri, eligat magis servare mansuetudinem quam rigorem, et ignoscere potius quam sævire. Verumtatem si culpam in quoquam reperiat, vel offensam, quia delectabile ac jucundum est sibi dimittere delinquentem in pænæ dimissionem, vel moderationem jucundum, libentius parcit quam feriat; et plus se illi propitiam exhibet, quam severam. Nam et agnoscit quod revera tunc egregie de aliquo vindicta sumitur, cum ei magnanimiter indulgentur: id enim in suis præcique quærit, et optat Ecclesia, quod in suo benigno collecti gremio amore ac devotione proficiant, et in suorum dulcedine uberum continue delectentur: quibus sponte nos in donis, et gratiis largifluos exhibemus, ut benevolentia et liberalitate nostra percepta, in nostris, et ejusdem Ecclesiæ beneplacitis fortius roborentur. Quia igitur (te) ipsius Ecclesiæ brachiis totaliter commisisti, eam matrem, et dominam recognoscens, tua firmata salubriter ad ipsius mandata et obsequia voluntate; nos de hoc multo concepto gaudio, recipientes te in nostram, et Apostolicæ sedis gratiam, patris, et fratrum tuorum, ac tuis culpis nequaquam obstantibus; tibique omnes iniurias, et offensas, quas nobis et eidem Apostolicæ sedi, ac Ecclesiæ intulisti, totaliter remittentes; quoniam per te, in quo generis claritas, potentia, industria, et alia quamplura digna laude concurrunt, honor, commodum, et exaltatio Ecclesiæ potuerunt multipliciter, et efficaciter procurari; providimus personam tuam muneribus sublimare magnificis, ejusque statum insignibus honoribus illustrare: ut tu de tot effusorum circa te beneficiorum affiuentia corde lætus, et Ecclesiæ valde gratus ad devotione et dilectionem ejusdem vehementer inardescas.
Hinc est quod cum Regnum Siciliæ cum omnibus districtibus et pertinentiis ad Apostolicam sedem plene pertineat, sitque ad ejus dominium totaliter devolutum; nos volentes te in illo principaliter et amplifice honorare, concessiones de Principatu Tarentino, cum Gravini et Tricarici comitatibus, ac de honore montis S. Angeli dudum tibi factas a quondam Frederico olim Romanorum imperatore, ac Rege Siciliæ patre tuo, prout in ejus litteris, seu privilegiis confectis exemplum continetur; nobilitati tuæ de fratrum nostrorum consilio auctoritate apostolica confirmamus, etc. atque communimus. Ac insuper Apostolicum circa te favorem ampliando, præmissa omnia ab eodem Frederico concessa, de novo tibi et hæredibus tuis in perpetuum, de fratrum consilio eorumdem, plene conferimus ex gratia speciali. Comitatum etiam Andrensem pro comitatu Monti-Caveosi, quem nunc tenet nobilis vir B. marchio de Houmburch, tibi gratiose in concambium duximus concedendum: ita quod et principatum, et honorem, et comitatus prædictos cum civitatibus, castris, villis, portubus, baroniis, hominibus, infeudatis, et non infeudatis; terris cultis, et incultis, sylvis, aquis, aquarumque decursibus, et pascuis; cum honoribus, dignitatibus, et iis quæ ad merum et mixtum imperium pertinent, et cum juribus, et rationibus et pertinentiis omnibus eorumdem; tu et iidem heredes immediate a Rom[ana]. Ecclesia, nullum alium præter ipsam recognoscendo in iis superiorem, vel dominum, teneatis perpetuo. De quibus omnibus dilectum filium nobilem virum Galvanum Lanceam avunculum tuum tuo nomine in eorumdem fratrum nostrorum præsentia curavimus per annulum investire: non obstantibus quibuscumque excommunicationum, seu privationum aut depositionis sententiis, in personam memorati Frederici auctoritate Apostolica promulgatis, seu aliis circa ipsum impedimentis, et quibuslibet statutis, seu legibus editis, vel edendis, per quæ prædictæ ipsius Frid[erici]. concessiones infringi, seu irritari, vel vacuari possent, aut etiam revocari, et qualibet alia in te privationis dignitatis, et honorum, aliorumque jurium sententia per nos lata.
Volumus autem, ut quotiescumque ipse Catholica Ecclesia pro defensione regni præfati generalem exercitum congregaverit, vel indixerit, tu dictique hæredes teneamini pro prædictis quinquaginta milites equis et armis bene munitos ad serviendum per quadraginta dies vestris sumptibus eidem Ecclesiæ infra regni confinia exhibere. Nos quoque ac ipsa Ecclesia te, ac ipsos hæredes in prædictorum principatus, et aliorum omnium possessione manutenebimus, et contra omnes, qui vos molestaverint, impetierint, vel turbaverint super illis, defensione vobis curabimus assistere opportuna. Et si aliquem ius in eis, vel aliquo eorum habere constiterit, de contigno illi concambio in eodem regno studebimus providere. Ad hæc pro terris aliis, quas prædictus marchio et Gualterus de Ocra in eisdem principatu, comitatibus tuis tenent, æquivalens in ipso regno tibi concambium concedemus. Nulli etc.
Datum Anagniæ per manum Guillelmi magistri scholarum Parmensium S. R. E. vicecancellarii V. Kalend[as]. Octob. Indict. XIII. Incarnat. Domenicæ MCCLIV. Pontif. vero Domini Innocentii Papæ IV. anno XII.
[Explicuit adhuc in Manfredum, quo magis illum sibi devinciret, Pontificiam liberalitatem Innocentius, suasque illi vices in amplissimis provinciis, demandavit, ut subjestæ litteræ ostendunt.]
Nostrum te tibi vicarium a Faro usque ad flumen Silens, et ab eodem flumine infra per terram Beneventanam, et comitatum Molisii, usque Trignium excepto justitieratu Aprutii, duximus in temporalibus, et iis quæ ad merum, et mixtum imperium pertinent, de fratrum nostrorum consilio statuendum: ita quod vicariam hujusmodi immediate ab Apostolica Sede recognoscas, et teneas; et in vita tua, quamdiu fidelis, et obediens, et devotus Ecclesiæ Rom[anæ]. fueris, eandem exercens vicariam: ordinantes, et præcipientes, quod de proventibus ex terris, locis et universis districtibus ipsius vicariæ obvenientibus; deductis exinde prius sumptibus, qui fient in custodia munitionum, castrorum, aliarumque terrarum infra terminos ejusdem vicariæ consistentium, et expensis officialium, qui ad colligendum proventus hujusmondi fuerint deputati; octo millia unciarum auri habeas, et percipias annuatim; ita quod tertia pars horum octo millium in Kal. Decembris, et alia tertia in Kal. Aprilis, et reliqua tertia in Kal. Augusti tibi annis singulis integre persolvantur.
(Raynaldi, Annales Ecclesiastici. an. 1254, tom. XIII. Contin. ad Baronium).
[Tratto da: Emanuele Merra, "Castel del Monte - presso Andria", 3ª edizione, Scuola Tip. Istituto Apicella per Sordomuti, Molfetta, 1964, p. 132-134.]