Contenuto

Castel del Monte - disegno di V.Baltard del 1836
[Castel del Monte - disegno di V.Baltard del 1836]

Castel del Monte

presso Andria

di mons. Emanuele Merra


Documento V

Item scriptum est eidem (Iustitiario Terre Bari). –

… Quia intellexit Excellentia nostra quod Castrum nostrum Sancte Marie de Monte in multis indiget reparari fidelitati tue etc. quatenus ad Castrum predictum una cum viceprovisore nostrorum castrorum ipsarum partium te personaliter conferens diligenter inspecto si castrum ipsum indiget reparari, et in quibus factaque diligenti et legali provisione et extimatione per magistros et alios fideles nostros expertos in talibus cum conscientia et notitia viceprovisoris predicti. Sic quod in provisione et extimatione predicti fideles nostri nullatenus agraventur castrum ipsum in omnibus que reparatione indigent per homines terrarum et locorum infrascriptorum qui ad reparacionem Castri predicti tenentur. reparatione necessaria facies reparari. electis et statutis super reparatione predicta per homines universitatis terrarum et locorum ipsorum duobus fidelibus et probis viris per quorum manus pecunia necessaria in reparatione predicta diligenter et fideliter cum conscientia et notitia viceprovisoris predicti expendatur. De predicta vero provisione et extimatione facias fieri tria scripta puplica consimilia quorum unum tibi retineas aliud viceprovisori predicto assignes et tertium ad magistros Rationales magne Curie nostre mictas. Nomina vero terrarum et locorum qui reparationem dicti castri tenentur sunt hec videlicet. Monopolis. Botontum et Bitectum.

Datum Melfie anno domini etc. mense Octobris III eiusdem [XV Indict. 1271].

(Reg. Ang, dell’Arch. di Nap., 1272 B, N. 14, fol. 98 t. — G. Del Giudice, La famiglia di re Manfredi, pag. 276, nota 1).


[Tratto da: Emanuele Merra, "Castel del Monte - presso Andria", 3ª edizione, Scuola Tip. Istituto Apicella per Sordomuti, Molfetta, 1964, p. 135-136.]