Contenuto

Castel del Monte - disegno di V.Baltard del 1836
[Castel del Monte - disegno di V.Baltard del 1836]

Castel del Monte

presso Andria

di mons. Emanuele Merra


Documento IX

Scriptum est Secreto Apulie —

… ex parte Castellanorum et servientium Castrorum Sancte Marie de Monte et Montis Sancti Angeli sitorum in jurisdictione tua nostrorum fidelium nostre fuit expositum maestati quod olim tibi per precedentes nostra licteras fuit preceptum ut certificatus prius per licteras Justitiariorum terre Bari et Capitanate quod ipse Justitiarius terre Bari de predictis Castellanis et servientibus dicti Castri Sancte Marie de Monte et dictus Justitiarius Capitanate de Castellanis et servientibus dicti Castri Montis Sancti Angeli juramentum nostro nomine recepissent juxta tenorem litterarum nostrarum Justitiariis ipsis propterea directarum nec non de die receptionis juramenti eiusdem ac nominibus et cognominibus eorumdem castellanorum et servientium gagia eis ab ipso die in antea pro tempore quo in castris ipsis moram traherent de pecunia nostre curie que esset per manus tuas sine difficultate qualibet exhibere cures. Tu autem occasione quod tibi non costat juramenturn huismodi nostro nomine fuisse receptum nec predictas nostra licteras sicut asseris recepisti ad exhibitio-nem gagiorum ipsorum pro parte nostre curie non procedis. Eorumdem etiam castellanorum et servientium expositione didicimus quod a primo die mensis Junii nuper preterite indictionis usque ad diem predicti juramenti recepti gagia ipsis debita et statuta de camera Caroli primogeniti etc. quod quo tunc custodiebantur castra predicta nec de mandato suo ab aliquo receperunt. Quare nobis fuit humiliter supplicatum super hoc eis per nostram excellentiam providere. Tue igitur fidelitati presentium tenore precipiendo mandamus quatenus constiti tibi prius per licteras Justitiarii terre Bari quod Castellano et servientibus dicti Castri Sancte Marie de Monte et per licteras Philippi de Confluento Vice Justitiarii Capitanate qui fuit et precessor suus in officio eius rationes seu scripta habere asserit aut forte ipse idem Vicejustitiarius a Castellano et servientibus dicti Castri Montis S. Angeli juramentum recepit supradictum et per licteras prefati principis quod tempore quo a predicto primo Junii in antea dicta castra suo nomine custodiebantur castellanorum et servientium numerus qui in eis tunc fuisse asseritur de mandato suo fuerit deputatus quodque nec per suam cameram nec de suo mandato de gagiis debitis eis eodem tempore erit satisfactum. Et insuper si dicti Justitiari ec Vicejustitiarius seu precessore sui in officio vel te pro prefato tempore videlicet a predicto primo die mensis Junii usque per totum proximum preteritum mensem Februaiii dictis Castellanis et servientibus non solvisti certificatus etiam per Theodinum de Cuneo dilectum etc. olim viceprovisorem Castrorum citra farum de nominibus et cognominibus eorumdem Castellanorum et servientium quodque ipsi a die predicti juramenti recepti usque per totum predictum mensem Februarium nec non et per Vicarium dicti Principis in Apulia a predicto primo mensis Junii usque ad diem juramenti eiusdem in ipsorum castrorum custodiam continue fuerint commorati dicta gagia ipsis Castellanis et servientibus vel certis ipsorum procuratoribus pro eisdem ad rationem ad quam per te solvi mandavimus gagia castellanis et servientibus aliorum castrorum nostrorum tue jurisdictionis.

V. Madii. I Ind. Trani.

(Reg. Ang. 1272, n. 15, fol. 186 t. - Grande Arch. di Napoli).


[Tratto da: Emanuele Merra, "Castel del Monte - presso Andria", 3ª edizione, Scuola Tip. Istituto Apicella per Sordomuti, Molfetta, 1964, p. 138-139.]