[Castel del Monte - disegno di V.Baltard del 1836]
di mons. Emanuele Merra
Scriptum est Guillelmo de Ponciaco militi etc.
Scribimus per alias litteras nostras Johanni picicco militi Castellano Castri nostri Sancte Marie de Monte, ut ad requisitionem tuam filios quondam Manfridi dudum principis Tarentini, quos in dicto Castro career noster includit absque difficultate qualibet liberet et tibi liberos assignet eosdem propter quod volumus et fidelitati tue precipimus ut statim receptis presentibus prefatum castellanum qui eos liberet instanter requiras quibus liberis convenientem robam ipsorum cuilibet fieri facies eosque sub ducatu alicuius militis vel cuiusvis alterius prout expedire videris ad nos mittas traditis sibi equis proequitatu ipsorum ad nos usque Neapolim necessarie dignoscantur predictum vero robarum ex dictorum equorum loerium solvi ac expensas hujusmodi exhiberi sibi facias per erarium qui est tecum de fiscali pecunia existente per manus suas et in eius defectu de quacumque alia inveniendo mutuo ab illis restituendo postmodum illis per eumdem Erarium de quacumque pecunia Curie que ad manus suas undecunque pervenerit successive. Ita quod nullus in hoc possit quomodolibet intervenire defectus.
Datum ut in proxima. Neap. die XXV Junii XII Indict. (1299).
(Eodem Reg. Ang., et fol. n. 96 - G. Del Giudice, Cod. Dipl., pag. 128).
[Tratto da: Emanuele Merra, "Castel del Monte - presso Andria", 3ª edizione, Scuola Tip. Istituto Apicella per Sordomuti, Molfetta, 1964, p. 148.]