[Castel del Monte - disegno di V.Baltard del 1836]
di mons. Emanuele Merra
Carolus Illustris Jerusalem et Sicilie Regis Roberti primogenitus Dux Calabrie ac eius Regni Sicilie Vicarius generalis Domino Philippo Budecte de Mueria et Notario Antonio de Noto devotis nostris salutem et dilectionem sinceram.
Subscriptis castellanis contergiis cappellanis servientibus et personis aliis subscriptorum castellanorum Apulie satisfieri volentes de ipsorum gagiis pro mensibus tribus a die quo noviter satisfactio ipsis fiat in antea numerandi prout habetis per alias nostras licteras in mandatis devotioni vestre vicariatus qua fungimus auctoritate mandamus quatenus statim receptis presentibus requirentes et recipientes a subscriptis Juristitiariis uncias auri centum etc …
Nomina vero predictorum Castrorum et numerus Castellanorum et servientium aliarumque personarum castrorum ipsorum ac rationes ad quas solvendas sunt gagia personis eisdem sunt hec …
Item Castrum Sancte Marie de Monte in quo esse debet castellanus miles et esse debet cappellanus unus Gavarrettus unus et servientes duodecim qui recipiunt ad rationem de unciis quatuor predicto Castellano tam pro gagiis quam pro provisione sive idem castellanus moretur in dicti castri custodia sive alium dimiserit in illo ydoneum substitutum et de tarenis quindecim pro Gavarretto et de tarenis octo pro unoquoque dictorum cappellani et servientium per mensem.
Datum Neapoli. An. Dom. MCCCXVIII. Die VII Martii. II Indictionis. Regnorum dicti patris nostri anno X.
(Registri Angioini, 1318 E, 218, fol. 99.).
[Tratto da: Emanuele Merra, "Castel del Monte - presso Andria", 3ª edizione, Scuola Tip. Istituto Apicella per Sordomuti, Molfetta, 1964, p. 158-159.]