Contenuto

Castel del Monte - disegno di V.Baltard del 1836
[Castel del Monte - disegno di V.Baltard del 1836]

Castel del Monte

presso Andria

di mons. Emanuele Merra


Documento XLII

Johanno etc. Justitiario terre Bari vel Capitaneo (1) Botonti suique districtus fideli suo gratiam etc.

Veniens nuper ad nostram presentiam Petrus Rogadeus de Botonto fidelis noster querula nobis noviter sua petitione monstravit quod ipse ex innata malitia et calliditatis astutia sicut ponit judicis Jacobi de Ferrariis de dieta terra Botonti nolentis solvere Baucio de Buczanis et Bartholomeo de Bardis creditoribus suis uncias centum triginta tres ad quos tenebatur eisdem, captus per Jacobum de Cavalcantibus militem tunc officialem in dictis partibus et gentem suam, tendentes circa recuperationem debiti supradicti, et percussus ad mortem in captione predicta ac de mandato dicti militis per plures dies carceri mancipatus tandem liberatus extitit a dicto carcere remanente pro obside et in excambium ipsius Petri Jacobo Rogadeo captivo in Castro Sancte Marie de Monte in ipsorum grave prejudicium atque depnum.

Suplicatione subiuncta per eum humiliter ut cum tempore captionis ipsorum fratruum et post uncias viginti et plus propter sumptus varios se et dictum fratrem suum ingemat expendisse prout paratus est de hiis facere plenam fidem assignari tantum de bonis dicti judicis Jacobi debitoris tam mobilibus quam stabilibus dictis fratribus dampna passis occasione et ob maliciam ipsius usque ad dictam summam unciarum vigintarum solutarum et expensarum per eos ut premictitur secundum justitiam benignius dignaremur.

Nos igitur volentes in hiis fieri quod est justum fidelitati tue mandamus expresse quatenus vocatis propterea evocandis constitutoque tibi summarie de plano sine oblatione libelli et contestatione litis ac judicis strepitu de premissis facias eidem supplicanti super promissis omnibus plene celeris et expedite justitie complementum. Ita quod non requirat ad te propterea denuo inculcari nostras alias inscriptiones.

Datum Neapoli per Adenulfum Camanum de Neapoli etc. Anno Domini MCCCXLVI. Die XVI Decembris XV Indictionis. Regnorum nostrorum anno IV.

(Registri Angioini, Johanna, 353, fol. 162 t.).


[Tratto da: Emanuele Merra, "Castel del Monte - presso Andria", 3ª edizione, Scuola Tip. Istituto Apicella per Sordomuti, Molfetta, 1964, p. 159-160.]


NOTE - (Nell'originale la numerazione è di pagina e non progressiva dell'intero capitolo)

(1) Capitaneus, rector, ductor, caput mititum, præfectus copiis militaribus. Ducange.