[Castel del Monte - disegno di V.Baltard del 1836]
di mons. Emanuele Merra
Die octavo mensis Septembris undecimę Indictionis millesimo quingentesimo quinquagesimo secundo (1552) in Regio Castronovo Neapoli:
quod prędicto die in nostri presentia constitutis magnifico Domino Joanne Ramirez de Neapoli Procuratore Generali et ad infrascripta signanter eiusdem cum magnifico Domino Joanne Baptista Manso U. I. D. Ill.mi Domini Consalvi Ferdinandi de Corduba Ducis Suexę prout de eius et dicti Domini Joannis Baptistate procuratione et potestate constare dixit per duo pubblica Instrumenta etc …
Agente ad infrascripta omnia procuratorio nomine et pro parte dicti Ill.mi Domni Ducis, et pro eodem Domino Domino Fabrizio Carafa Comite Ruborum, agente similiter ad infrascripta omnia pro se suisque hęredibus et successoribus ex altera parte.
Prefatus vero Dominus Joannes Procurator, quo supra nomine, sponte asseruit coram nobis et supradicto Ill.mo Domino Comite presente supradictum Ill.mum Dominum Ducem Putem habere tenere et possidere iuste tamquam utilem Dominum et Patronum immediate et in capite a R. Curia in Feudum et subcontigenti Feudali servito seu Adoha dictę Regię Curię etc … Civitatem Andrię de Provincia Terrę Bari cum titulo et honoribus Ducatus cum eius Castro, seu Palatio, villis seu Casalibus, hominibus, vaxallis etc …
Prefatus Dominus Joannes dicto nomine eodem Domino Comiti totaliter dedit, et transtalit, cessit et renuntiavit... Castrum nominatum de Monte inhabitatum situm in eadem provincia Terrę Bari Juxta Territorium dictę civitatis Andrię, cum omnibus eius feudis subfeudis terris, territoriis cultis incultis nemoribus, herbagiis, defensis, pascuis, pratis introitibus juribus, jurisdictionibus, actionibus et pertinentiis quibuscumque et integro statu …
Presentibus Judice Sebastiano Pandolfo de Neapoli ad contractus, Ill.mo Domino D. Petro Gonzales de Mendoza Marchione Vallis Sicilianę etc …
(Da una copia del 1779 che si conserva nell’Archivio della Cattedrale d’Andria).
[Tratto da: Emanuele Merra, "Castel del Monte - presso Andria", 3Ŗ edizione, Scuola Tip. Istituto Apicella per Sordomuti, Molfetta, 1964, p. 163.]