Contenuto

Castel del Monte - disegno di V.Baltard del 1836
[Castel del Monte - disegno di V.Baltard del 1836]

Castel del Monte

presso Andria

di mons. Emanuele Merra


Documento XLVIII

In nomine Dñi ñri Jesu Cristi Amen. —

Anno a nativitate ipsius millesimo quingentesimo quinquagesimo secundo Regnantibus Potentissimo Carolo Quinto divina favente clementia Romanorum Imperatore semper augusto rege Germanie et Joanna de Aragonia Dei gratia eodemque Carolo eius filio primogenito eademque gratia Regibus Castelle Aragonum utriusque Sicilie Hyerusalem Ungarie Dalmatie Croatie etc … Regnorum vero eorum in hoc Sicilie extra farum regno anno XXXVI Imperj autem XXII feliciter.

Die XX mensis septembris XI indict. in Castro inabitato nominato de Monte provincie terre Bari nos Mattheus Curtis de Barulo Regius ad contractus Iudex: Joannes Ferdinandus Scaranus de civitate Neapolis publicus notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati presenti scripto pubblico declaramus notum facimus atque testamur quod predicto die in nostri presentia constitutus magnificus Vincentius Mondellus de civitate Ruborum sponte asseruit coram nobis et magn. dño Federico de Aquino de Neapolis procuratore ut dixit Ill.mi dñi Fabritii Carrafe Comitis Ruborum ibidem presente audiente et intelligente ac interveniente ad infrascripta omnia procuratorio nomine et pro parte dicti dñi Comitis et pro eodem dño Comite eiusque heredibus et successoribus quibuscumque hodie predicto presenti die et instanti fuisse per dictum dñum Federicum uti procuratorem dicti dñi Comitis utilis domini Civitatis Andrie et Castri predicti nominati de Monte ipsum magn. Vincentium creatum et electum et constitutum Castellanum eiusdem Castri de Monte et recepisse et habuisse ab eodem Federico infrascripta bona artellarias tormenta ferrea instrumenta et monitiones in eodem Castro reperta et repertas, et dicto dño Federico hodie consignatas per magn. Consalvum Salicedum hispanum olim Castellanum Castri predicti illaque et illas remansisse et remanere in posse ipsius magn. Vincentii in eodem Castro videlicet: In primis etc.

Exceptioni dictorum bonorum non receptorum et habitorum cum juramento exprexe renuntiando que quidem bona artellarias ferrea instrumenta et munitiones ut supra receptas et habitas predictus magn. Vincentius promisit et convenit solemni stipulatione legittime interveniente dicto dño Comiti absente et predicto dño Comiti absente et predicto dño Federico et mihi predicto notario publico tanquam persone publice ratione mei officii presentis recipientibus et stipulantibus pro eodem dño Comite suisque heredibus ct successoribus predictis ex nunc in antea bene fideliter et diligenter tenere custodire et conservare in eodem Castro ad opus et instantiam ac nomine et pro parte dicti dñi Comitis suorumque heredum et successorum ad honorem et fidelitatem supradictorum Cesareorum et Captolicorum Maesttum pro custodia tuitione et defensione Castri predicti. Et de illis ad omnem requisicionem dñi Comitis eiusque heredum et successorum ei solum dare et ponere fedele compactum et rationem cum reliquorum restitutione et alias facere et disponere prout sibi iniunctum et ordinatum fuerite per dictum dñum Comitem etc …

Unde ad futuram rei memoriam et prefati dñi Comitis suorumque heredum et successorum certitudinem et cautelam ac plenam fidem factum est exinde de promissis hoc presens publicum instrumentum per manus mei notarii supradicti signo meo solito signatum subscriptum subscriptione mei qui supra Judicis et nostrum subscriptorum testium subscriptionibus roboratum.

Quod scripsi ego prefatus Io: Ferdinandus Scaranus publicus ut supra notarius qui premissis omnibus rogatus interfui ipsumque meo solito et consueto signo signavi ac abrasi superius uno loco ubi legitur civitate et alibi.

Item acto quo quidem non vitio aliquo sed errore evenit ideo pro autentico habeatur.

(Signum notarii).

† Macteus Curtis de Barulo Regius ad vitam ad contractus judex. Idem qui supra manu propria subscripsi.
† Io Domenico de Marra testimonio ut supra manu propria.
† Io Joan balbo (u. j. d.).
† Io Rafaele Saraceno de Juvenazzo.
† Joannes Thomas de Citris de Poliniamo U. I. D. pro teste rogatus interfui.
† Io Joanne Antonio de Anchora de Neapolis pro teste interfui.

(Da una pergamena della Famiglia Carafa in Napoli).


[Tratto da: Emanuele Merra, "Castel del Monte - presso Andria", 3ª edizione, Scuola Tip. Istituto Apicella per Sordomuti, Molfetta, 1964, p. 163-165.]