Ethica Specialis
Ethica Politica
Status est societas perfecta iuris naturalis; conceptui status sunt affines
conceptus stirpis, nationis, patriae, populi.
Circa originem seu fundamentum Status habetur celeberrima doctrina
contractualistica vario modo proposita in Thomas Hobbes (1588-1679), Samuel
Pufendorf (1632-1694), Jean-Jacques Rousseau (1712-1778), Francisco Suarez (Doctor
Eximius, 1548-1617) e Roberto Bellarmino (1542-1621).
Doctrina communis scolasticorum distinguit inter fundamentum Status in genere et originem
Status singuli seu historice existentis: quoad fundamentum tenet Status esse
a natura ac proinde de iure naturali; quoad originem historicam dicit Status
vario modo oriri potuisse.
Circa finem Status habetur
- doctrina liberalis, iuxta quam finis Status est
tutela libertatis et iurium individualium;
- doctrina socialistica seu statalismus docet finem Status esse procurationem
omnium bonorum;
- doctrina catholica tenet finem Status esse et tutelam iuris et procurationem
bonorum seu prosperitatis intra limites legis moralis.
Circa structuram Status habetur conceptio mechanica et conceptio organica
secundum quod elementa componentia Status habeant vel non habeant quandam
autonomiam; conceptio mechanica potest esse atomistica vel monistica.
Status est societas profluens ab ipsa natura ut constat ex
invincibili inclinatione hominum; theoria contractualis est absurda
et periculosa, quia divideret familiam; attamen quoad originem concretam
potest haberi ampliatio familiae, coadunatio spontanea familiarum et
consensum familiarum.
Finis Status est prosperitas, comprehendens et tutelam iurium et
procurationem bonorum;
prosperitas intenta a Statu debet esse:
- externa,
- publica,
- naturalis,
- communis,
- conformis legibus moralibus;
proinde Status ad quem tendit persona humana ex propriis indigentiis, est ad
bonum personae sensu obiectivo acceptae.
Structura Status est potius organica, quia personae, familiae et
associationes (quae sunt elementa Status) habent esse et operari
antecedenter at independenter ab esse et operari Status; si Status
componeretur immediate ab individuis, familia et associatio ipso facto
destruerentur.
Structura organica haberi potest per synthesim (familia et associatio
conponunt Statum) vel per analysim (Status dividitur in regiones, provincias
et municipia).
Ad Status refertur potestas politica, quae potest considerari ut ius vel subiectum iuris:
ut ius, potestas est ius regendi rem-publicam; ut subiectum iuris, est vel
persona physica vel complexus personarum.
Quoad ius ipsum nos dicimus potestatem esse necessaria pro Statu, quia in
Statu requiritur unitas propositorum et actionum ad obtinendum finem; quoad
originem potestatis politicae propugnatores contractualismi tenent
potestatem politicam derivari ab ipsa voluntate contrahentium
Contra contractualistas dicimus quod potestas politica est a Deo, nam:
- cum potestas sit necessaria Statui et Status sit a natura seu ab Auctore
naturae, etiam potestas est a Deo ut Auctore naturae;
- potestas politica, cum possit cogere cives ad bonum commune, non potest
profluere a populo, ergo a Deo;
- potestas habet iura occidendi, indicendi bellum, quae sunt iura suprema et
consequenter non possunt derivari nisi a Domino omnium, qui est Deus.
Quoad subiectum potestatis politicae habetur monarchia (ereditaria vel
electiva, absoluta vel temperata), aristocratia et democratia (directa vel
indirecta); abusus monarchiae est tyrannis, aristocratiae est oligarchia,
democrattiae est anarchia; hodie illae formae non inveniuntur semper
separatae, sed coniunguntur vario modo.
Circa subiectum primarium potestatis politicae quidam dicunt subiectum
designari iure divino (Jacques-Benigne Bousset [1627-1704], Joseph-Marie de
Maistre [1753-1821]), alii iure humano per speciales aptitudines alicuius
hominis (Tommaso Campanella [1568-1639], Vincenzo Gioberti [1801-1852]); alii
dicunt subiectum primarium potestatis esse populum, a quo transfertur in
principem (Franciscus Suarez [1548-1617], Robertus Bellarmino [1542-1621]),
alii dicunt ius derivari immediate a Deo in quosdam (Umberto Scarpelli
[1924-], Tommaso Maria Zigliara [1833-1893]); nos mediam viam tenemus et
dicimus quod ius est a Deo, sed populus potest determinari formas
regiminis, ita ut aliquo modo ius transeat per populum saltem quoad formam
regiminis.
Subiectum potestatis politicae
- non potest determinari iure divino, quia iure divino positivo determinatur
id quod pertinet ad ordinem supernaturalem;
- non potest determinari iure humano per speciales aptitudines alicuius
personae, quia illae aptitudines nullum ius dant ad regendum;
- non est populus, quia tunc populus esset superior et subditus;
- non potest determinari per victoriam vel usurpationem, quia victoria et
usurpatio sunt mera facta, quae non dant ius regendi.
Requiritur ergo consensus populi, qui proinde habet ius eligendi
formam propriam regiminis et determinandi subiectum secundarium, ita ut
aliquo modo subiectum originarium potestatis sit ipse populus.
In hodierna democratia regimen repraesentativum est bonum et necessarium,
licet imperfectum; exinde habentur factiones politicae, quae iudicari debent
secundum doctrinam, ex qua factio inspirationem sumit.
Suffragium universale habere potest defectus, sed hodie est medium
necessarium ad vitam politicam, si vitari velit dictatura et consequens
absolutismus status, quia pro multis viris politicis normae morales, quae
limitent arbitrium individuale, nullum valorem habent.
Inter potestatem politicam et subditos habentur relationes iurium et
officiorum; legislator debet observare iustitiam commutativam, legalem et
distributivam in ferendis legibus.
In casu usurpationis, si usurpatio est in fieri, subditi possunt illi
resistere; si est in facto esse, subditi debent oboedire in legibus quae
conferunt bona communi, at resistentia est semper legitima.
In casu abusus potestatis (tyrannis) distinguendum est:
- si tyrannis est tolerabilis, tolerari debet;
- si est intolerabilis, licet resistentia passiva per disoboedientiam
legibus et resistentia activa non armata; quoad resistentiam activam
armatam, haec non licet individuo, at licet maiori parti poluli dum omnia
considerentur mature pro et contra.
Activitas Status in materia religionis, sanitatis physicae et moralis,
educationis, libertatis, oeconomiae et criminum debet semper conformari
legibus iustitiae.
Relatio inter Status regulatur a iure internationali (naturale vel positivum,
publicum vel privatum, ius pacis vel ius belli).
Contra positivistas propugnamus existentia iuris internationalis naturalis,
- quia relatio inter Status regulari debet a iustitia;
- relatio internationalis est a natura;
- ius internationale naturale est necessarium pro iure internationali
positivo, quod supponit principium "Pacta sunt servanda".
In iure internationali naturali continentur iura uniuscuiusque Status:
- ius autoconservationis (ius ad indipendentiam, ad unitatem et
tranquillitatem socialem, ad proprietatem sui territorii et aliorum
bonorum),
- ius liberae actionis (ius expansionis legitimae, ius ad onorem et
legationem);
praeterea iura imperfecta et auxilium in necessitatibus oeconomicis, ad
interventum opportunum, ad consilia et adiumenta moralia.
Bellum seu status gentium vi certantium est factum physicum violentum, quod
potest inservire ad tutelam iuris, quia in conflictibus iurium inter Status
non habetur aliud medium solvendi quaestiones; conditiones belli iusti sunt
ut suscipiatur a legitima auctoritate, habeatur iuxta causa et servetur
debitus modus.
Unio inter populos ad pacem servandam est naturalis et optanda;
media huius
unionis sunt vel non politica (proclamatio fraternitatis, communio
culturalis, communio associationum indolis moralis vel professionalis) vel
politica (pacta, tribunal internationale, foederatio inter Status);
Plura tentamina habita sunt ad foederationem populorum, quorum ultimum est
ONU; ad habendam veram et efficacem foederationem servandae sunt quaedam
conditiones sine quibus numquam habebitur vera foederatio; imprimis est
universalismus catholicus, cuius praeco et custos est Ecclesia.