Contenuto

[manoscritto - foglio 14, recto]
[traslitterazione in caratteri stampati]
14
Curata et Colleggiata erat, prout est ex Institutis ipsius Ecclesię, et
Iuris canonici dispositione habuisset, ac etiam tunc haberet Fontes
Baptismales, et liberam sepulturam omnium apud eam, et in eius
cœmeterio eligentium sepelliri a tempore fundationis ipsius Ecclesię.
ac etiam a tempore, cuius contrarii memoria non existit.  a.   Tamē
dilectis filiis Capitulo, et Clero Andrię Ecclesię, falso prętendentibus, fuisse
consuetudine introductum, quod cum aliquis in ultimis constitutus
in dicta Ecclesia S. Nicolai sepelliri eligeret, ipsum, nisi prius habita
eorum licentia, absque conscientia Diocœsani, et nisi pręcedenti convē=
tione
, seu pacto, apud eamdem Ecclesiam S. Nicolai non permitterent
sepelliri, e si in huiusmodi pręcedenti pacto convenire non possent
cum Defuncti successoribus, et Capitulo, et Clericis dictę Ecclesię S. Nico=
lai, licitum esset ipsi Capitulo, et Clericis dictę Andrię Ecclesię funus
Defunti huiusmodi ad aliquam Ecclesiam Fratrum ordinis mendi=
cantium civitatis Andrię facere deferri, ec etiam sepelliri.  b.  Orta
preterea inter ipsos Capitulum, et Clericos S. Nicolai ex parte una:
et Capitulum, ac Clerum Andrien Ecclesiarum prędictarum super
hiis, et super Iure recipiendi pręfatos clericos, vel Procuratores ad ip=
sam Ecclesiam S. Nicolai, et emolumentorum funeralium, quibus in=
ter erant Capitulum Clerus, et Clerici prędicti communiter, et ipsorum
funerum corpora sociandi, et sepelliendi, ac super prędictis Fontibus, et
quibusdam horum circumstantiis tunc expressis, et eorum occasione
coram bonę memorię Franciscō Andrien episcopō ex altera materia
 questionis: Idem episcopus perperam in huiusmodi causa procedens,
partim pro Capitulo, et Clericis S. Nicolai, et partim contra eos, ac pro Ca=
pitulo, et Clero Andrien Ecclesiarum prędictarum, sententiam promul=
bavit iniquam:  c.  a qua pro parte Capituli dictę Ecclesię S. Nicolai,
et Clericorum prędictorum in ea parte, qua dicta sententia lata fu=
erat contra eos, fuit ad curiam Tranem locum metropoliticum
appellatum. Idem Capitulum pręfatę Ecclesię S. Nicolai, et dicti Cle=
rici Capitulum Andrien Ecclesię, et Clericos prędictos in causa appel=
lationis huiusmodi coram dilecto Filio Martino de Orta de Nea=
poli Canonico Tranensi dilecti Filii nostri Henrici titulo Sanctę Ana=
stasię Pręsbyteri cardinalis, tunc Archiepiscopi Tranen Vicario in Spi=
ritualibus Generali, fecerunt ad Iudicium evocari.  D.  Idemque Vica=
rius legitime, et Iuuris ordine observato, in huiusmodi appellatio=
nis causa procedens, per suam diffinitivam sententiam, quę. appel=
latione deserta, in rem transivit iudicatam, pronuntiavit, decrevit,
et declaravit, prout hęc omnia in quodam libello pro parte ipsorum Ca=
pituli, et Clericorum dictę Ecclesię S. Nicolai, coram eodem Vicario in huius=
modi appellationis causa exhibito, petita fuerunt: u.d. Sepulturam, cœ=
meterium, Fontes Baptismales, ac ius recipiendi clericos, vel eorum Procu=
ratores





a.  esposto
del Colleggio
al Pontefice,
chi chiama
Parocchiale,
Curata, e Col=
leg.a la sua
chiesa senza
esitanza per
sua origine.

b.  Pronunzia
falsa la pretē=
zione
della Cat=
tedrale, e la di
lei assertiva,.
o sia consuetud.e





c.  dichiara
mala la pro=
cedura del Ve=
scovo d'Andria,
ed iniqua la sua
sentenza contro
il Capito di S.Nicola


D.  si riferisce
l'appello di S. Ni=
cola al metropol.