Contenuto

[manoscritto - foglio 14, verso]
[traslitterazione in caratteri stampati]






a.  si riferisce
la diffinitiva
sētēza del me=
tropola
in quã=
to
a questa pa
parte, ed il silē=
zio
imposto al
Clero della Cat=
tedrale, e la
riprova della
consuetudine
pretesa &.










b.  si ripor.
la sentēza
del metropola
contro la con=
suetude
prete=
sa dalla Cat=
tedrale, e si
concede la
facolta libe=
ra della se=
poltura al
Collego di S. N.
per la da sen=
tenza.
ratores ad ipsam Ecclesiam, ad ipsos Capitulum, et Clericos dictæ Ecclesiæ
S. Nicolai legitime pertinere Præfatamque Ecclesiam S. Nicolai, et eiusdē
Ecclesiæ Clericos, ac ipsorum Procuratores in præmissis, et quolibet præmis=
sorum debere deinceps, sicut hactenus consueverant pacifica liberta=
te gaudere. Clero, et Capitulo dictæ Andrien Ecclesiæ quantum ad præmis=
sa perpetuum silentium imponendo.  a.  consuetudinem vero per ipsos
Capitulum Ecclesiæ Andrien, et eius clerum, ut præfertur, prætensam, non
consuetudinem, sed potius abusionem horrendam censendam, et no=
minandam esse, et sic censeri, et nominari debere, cum esset anima=
rum, et corporum, corruptela abominabilis apud fideles, et contra
Ius canonicum, ac etiam bonos mores. Difinivit etiam, et declaravit,
quod si aliquis in ultimis constitutus iudicaret corpus suum sepel=
liri in dicta Ecclesia S. Nicolai, et ex devotione ipse, et sui consagui=
nei, vel parentes peterent quod in eius exequiis Capitulum Andrien
Ecclesiæ, et eius Clerici prædicti interessent, ipsique interesse vellent
eisdem exequiis, reciperent elemosinaliter secundum quod ipsi Ca=
pitulum S. Nicolai, et eius Clerici reciperent de voluntate Defuncti,
seu Parentum, vel consaguineorum eorumdem: et sic ipsi Capitulum
dictæ Ecclesiæ S. Nicolai, et eius Clerici servare deberent consuetudinē
antiquatam, Capitolo Andrien, et eius Clero præfatis, veniendo in dictã
Andrien Ecclesiam, et una cum eiusdem Capituli Clericis ad domum dicti
Defuncti accedendo sine pacto, et conventione præcedentibus, eisdem
pacto, et conventione reservatis. Si vero illi de Capitulo dictæ Ecclesiæ An=
drien non vocarentur, nec nominarentur a Defuncto, aut consaguineis,
vel Parentibus eius, dicti Clerici præfatæ Ecclesiæ S. Nicolai, facta prius notifi=
catione, et conscientia Diocesano pro tempore existenti, vel eius Vicario, et
ipsius licentia obtenta, possint pulsare campanas, seu pulsari facere pro
mortuis, et ipsos mortuos libere in eorum Ecclesia sepellire, seu ecclesiasti=
cæ tradere sepulturæ.  b.  et si prædicti Clerici, et Capitulum Andrien Ecclesiæ
aliquid contra præmissa facerent, excommunicationis sententiam ipso
facto, et quadraginta unciarum auri pænam incurrerent. In aliis vero
circumstantiis supra dictis, quæ dictas consuetudines ordinaverant in ip=
so, et servari soluerant ipsum Capitulum Andrien Ecclesiæ, et eius Clerus in
sua firmitate, et suo robore permanerent. et Dnũs Idem Vicarius Archie=
piscopi supradicti per eamdem sentantiam requisivit, et ortatus est præ=
fatum episcopum pro tempore existentem, ut cum supra his omnibus,
et singulis requireretur, nullam committeret negligentiam, vel torporem in
exequendo quid quid per hanc suam sententiam terminatur. Quare pro
parte ipsorum Capituli, et Clericorum Ecclesiæ S. Nicolai prædictæ fuit Nobis
humiliter supplicatum, ut difinitivæ sententiæ, ac declarationi prædictis robur
apostolicæ firmitatis adiicere de benignitate Apostolica dignaremur. Nosque
itaque huiusmodi supplicationibus inclinati, præmissa omnia rata, et grata,
ac pro sufficienter expressis habentes, sententiam, et declarationem prædictas,
et quæquunqe